Latin
3.5 to 3.7
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 3.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Centum ferè in ea supersunt Christianorum Aegyptiorum familiae, templa tria aut quatuor: extra ciuitatem verò vnum visitur monasterium, à centum amplius monachis inhabitatu, qui carne aut piscibus nequaquam vescuntur, sed oleribus, pane, &oliuis. Adipe quamuis non vtantur, cibaria tamen satis lauta conficiunt. Monastenu verò opibus pollet, exterisque illac iter facientib. cibum &hospitium triduo suppeditat, magnam alens pro hospitibus columbarum, pullorum, animaliumque copiam. ¶Ichmin. 6 Chminvetustissimam totius Aegypti ciuitatem, Ichmin filius Misraim, qui à Chus filio Hen ortu duxit, ad Nilum qua parte Asiam irrigat, trecentis ad Orientem ab Alcairo passuum milibus condidit. Hanc Machumetani cùm primùm Aegypti dominium vsurpassent, propter causas in historia relatas adeò deuastarunt, vt praeter fundamenta ac rudera nihil in ea reliquennt: nam columnis &praestantiorib. lapidibus ad al teram Nili partem asportatis, Munsiam, vt statin dicemus, ex eius reliquiis aedificarunt. ¶Munsia. Vnsiam itaque ab altera Nili parte con didit cuiusdam Pontificis Praefectus, verùm nulla nec venustate nec elegantia, nam vici omnes angusti sunt. Aestate verò tantum pulueris excitat solum, vt per eam ambulare non liceat. Frumento abundat &pecore. Huius dominium possidebat Princeps quidam Africanus ex Barbaris gentibus, cui nomen fuit Hacara, cuius antecessores Haoarae principatum obtinuerunt.