Latin
DESCRIPTIONIS AFRICAE
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quam ciuitatem consecutum ferunt ratione singularis beneficij, quo seruum Dalmatam Alcairi conditorem affecisset: non possum tamen adduci vt principatum credam penes eam familiam tam longo temporis spacio remansisse, Solimanus verò nonus Turcarum Imperator, nostra memoria ei hunc principatum eripuit. ¶Georgia. Eorgia amplissimum olim fuit ac opuTlentissimum Christianorum monasterium, D. Georgij appellatione celebre, sexto à Munsia miliario dissitum. Monachi inha bitabant amplius ducenti, qui innumeros agros &pascua possidentes, exteris pariter cibum prębebant, &quod è redditibus illis supererat, ad Alcairi Patriarcham transmittebant, qui inter pau peres Christianos haec distribui procurabat: verùm anno abhinc circiter centesimo, pestifera quaedam lues Aegyptum inuasit, eiusque monasterii monachos omnes extinxit. Quamobrem Munsiae Princeps monasterium perpetuo muro ciuxit, domosque fabricari instituit, quas diuersi gene ris tum artifices, tum mercatores inhabitarunt. Ipse quoque pulcherrimorum hortorum colliculis quibusdam adiacentium amoenitate tractus, eò habitaturus perrexit: verùm Patriarcha Iacobitarum apud Sultanum querimoniam faciente, Sultanus aliud monasterium eo loco construi ius sit, quo olim Ciuitas vetus aedificata fuerat, tantumque pensionis illi assignauit, qua facillimè triginta posset alere monachos. ¶Chian. Hian exiguam ad Nilum ciuitatem Machumetam olim condidere, quam tamen nullus eorum inhabitat, sed Christiani Iacobitae, qui vel agriculturam exercent, vel pullorum, anserum, &columbarum nutritioni intenti sunt. Supersunt in ea pleraque monasteria Christianorum, qui exteris pariter ministrat alimoniam. Ex Machumetanis verò praeter praefectum, eiusque familiam, nullum in ea reperire est.