Latin
33.5 to 33.9
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 33.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnulli ex oliuis, nucibus, &huiusmodi cibis crassioribus ac vilioribus scabiem sibi conciliauêre. Qui natura sunt sanguinei, ex eo sibi magnam tussim parant, quòd Vernis temporib. plus satis humi sedeant. Nec me mediocriter oblectauit, quòd diebus Ve neris non semel ab illis factitatum vidi. Hoc die concionis causa copiosus solet in eorum templis confluere hominum numerus. Iam si cuiquam dum concio habetur incidat sternutatio, id omnes vno ore vnoque impetu sequuntur, fitque tantus inter illos obstrepitus, qui non nisi vnà cum concione finitur, vt vix quisquam fructum aliquem ex concione illa domum reportare possit. Si quis apud Barbaros eo morbo inficiatur, qui gallicus vulgò dici solet, raro aut nunquam pristinae redditur sanitati, quin mors tandem inde consequa tur. Solet autem hic morbus quodam dolore ac tumore primùm prorepere, ac tandem in vlcera verti. Paucis admodum toto Atlante, tota Numi dia, totaque Libya hoc notum est contagium. Quòd si quisquam fuerit qui se eo infectum sentiat, mox in Numidiam aut in Nigritarum regionem proficiscitur, cuius tanta est aëris temperies, vt optimę sanitati restitutus inde in patria redeat: quod quidem multis accidisse ipse meis vidi oculis, qui nullo adhibito neque pharmaco neque medico, praeter saluberrimum iam dictum aërem, reuaiuerant. Huius mali ne nomen quidem ipsis Africanis antea ea tempora notum fuit, quam Hispaniarum Rex Ferdinandus Iudaeos omnes ex Hispania profligasset, qui vbi iam in patriam rediissent, coeperunt miseri quidam ac sceleratissimi Aethiopes cum illorum mulieribus habere commercium, ac sic tandem velut per manus pestis haec per totam se sparsit regionem: ita vt vix sit familia, quae ab hoc malo remansit libera. Id aut sibi firmissimè atque indubitatè persuaserunt, ex Hispania ad illos transmigrasse, quamobrem &illi morbo ab Hispania, malum Hispanicum (ne no mine destitueretur) indiderunt. Tuneti verò, quemadmodum &per totam Italiam, morbus Gallicus dicitur. Idem nomen illi in Aegypto atque Syria asscribitur, vnde malè imprecantis prouerbium: Apud BarbaTe morbus malè perdat Gallicus. ros rarum id malum est, quod Latinis Hernia ap pellatur, Aegyptiis verò aliquantò notius.