Latin
34
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 34
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnullis interdum adeò turgent testiculi, vt non facilè quis exprimere possit: morbum autem ex eo natum conficiunt, quòd plus aequo gummi, salsoque vescantur caseo. Morbus caducus pueris ple risque obtingit, verùm vbi paulò grandiusculi eua dunt, à morbo illo liberantur. Hoc malum ad mul tas foeminas Barbaras atque Nigritas deuenit, atqui vt paulò honestius illis sonet, spiritosae dici malunt. Pestis apud Barbaros, ad decimum, decimum quintum, aut vigesimumquintum semper recur rit annum, maximamque hominum turbam è medio tollit: siquidem nullum nouerunt huic addere remedium, nisi quòd fortè glandem vnguen to quodam ex Armeniaca terra confecto, vngant. In Numidia pestis vix anno percipi potest centesimo. Nigritae autem quid sibi hic morbus velit prorsus ignorant: quandoquidem nunquam experti sunt. ¶Africanorum encomia. VI in Barbaria ac in maris Mediterranei tractu habitant Arabes, maximè trahuntur ad scientiae studium atque cupiditatem: habentque apud illos locum primum, ea quae ad illorum fidem atque religionem spectant. Fuerunt olim &Mathematicarum disciplinarum, Philosophiae, atque Astrologiae studiosissimi: sed ab hinc annis ferè quadringentis, ea studia (vt iam dictum est) ab illorum principib. atque fidei professoribus è medio fuerunt sublata. Ciuitatum incolae, ea quae ad religionem spectant, religiosissimè seruant atque reuerentur: quin &doctores atque sacerdotes, vnde legis notitiam accipiunt, ceu semideos quosdam venerantur. Continuò templa adeunt, vt praescriptas quasdam illic absoluant precationes: miraque superstitione sibi persuaserunt, non debere eo quo orant die, quaedam corporis membra ablui, cum aliàs &to tum corpus lauent. De his, Deo fauente, secundo libro copiosius dicetur, vbi de Mahumetis fide atque lege incidet mentio. Sunt &hi qui Barba riae ciuitates incolunt in Architectura atque inuentione mathematica mirè dexteri, quod facilè ex eorum structuris artificiosis colligere quis po terit. Probissimi sunt viri, nullus illis fucus: sim plicitatem omnem atque veritatem non ample ctentes modò, verùm &re ipsa comprobantes: quanquam longè aliter Latini quidam scriptores, qui de iis regionibus scripserunt, sentire videantur. Validissimi sunt atque robustissimi, &inter hos praecipuè illi, qui montes incolunt. Fidei omnis obseruantissimi, citiusque illis vitam adimas, quàm non quicquid polliciti sint, praestent. Nulla gens magis vexatur zelotypia, adeò vt vel mori malint, quàm ex vxoris parte aliquam ferre contumeliam. Diuitiarum atque honoris adeò auidi, vt nullis quidem cedere sibi videantur. Per vniuersum ferè orbem mercatum proficiscuntur. Perpetuò enim videntur apud Aegyptios, Aethiopes, Arabes, Persas, Indos, atque Turcas: quoquò autem sese conferant, summo honore excipiuntur: nemo enim inter illos est, qui non eam cui operam impendit artem, exactissimè sciat. Illis semper ciuilitas omnis atque pudor maximè arriserunt: idque inter eos religio est maxima, si quis in publicum scurrile quoddam proferat verbum. Vbique illud in animo est, quod scripsit quidam: Maiori cede. Si quis filius coram patre, patruo, aut quodam consanguineo de amorib.