Latin
35
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 35
Unproofread scanNot analysed yet
aut canat aut lo quatur, id illis summo habetur supplicio dignum. Quòd si fortè quis puer aut iuuenis eò incidat, vbi de amorib. fit mentio, mox se inde subducit, vbi quod dicatur intellexerit. Haec sunt quae de Bar barorum ciuilitate, humanitate, atque morum integritate relatu dignissima arbitrati sumus: nunc ad alia. Qui tentoria inhabitant Arabes, hoc est, qui pecorum curam gerunt, liberaliori sunt ingenio praediti: pij, animosi, patientissimi, comes, oeconomi, vitaeque integritatis amatissimi, si quiquam alij. Fidei atque promissi seruatores accuratissimi: suorum morum ceu aemulos habent, quos in montibus illis degere antea indicauimus. Hos tamen cùm eruditione, tum virtutis atque religionis studio antecedere videntur Numidae, quanquam phisicę philosophiae nullam aut paruam habeant cogni tionem. Rei militaris peritissimi, animosi, atque humanitatis omnis ardentissimi perhibentur. Libyae incolę Afri atque Arabes liberalioris quoque sunt ingenij, synceri, non fucati, exteris fauentissimi, simplicitatis quoque amantissimi. Quos subnigros aut fuscos antea nominauimus, fidem in amicitia quàm arctissimam seruant: externarum quoque nationum aestimatores candidissimi: in hoc totis incumbunt viribus, vt vitam quàm laetissimam atque hilarissimam transigant. Bonarum artium fautores, eruditissimos quoque alunt viros, religionique addictissimos. Neque vllos habet vel tota Africa populos, qui feliciorem aut splendidiorem degant vitam. ¶Iam dictorum Afrorum vicia. Vlla vnquam gens tam virtutibus praedita fuit, quin sua habuerit &contraria vicia, sed videamus nunc, num horum vicia vir tutibus sint maiora nec ne. Quos iamiam Barba riae ciuitatum incolas appellauimus, egeni sunt, superbia multa tumidi, iracundi vt nihil supra, adeò vt vel minimam iniuriam durissimo (vt aiunt) insculpant marmore, ne aliquo temporis interuallo excidat. Tam illis rusticitas omnis atque morum ruditas animo sedet, vt vix exterus quis piam illorum sibi conciliare amicitiam potest. Simplicioris sunt ingenij, plus satis creduli, etia si quis impossibilia apud illos referat. Phisicae philosophiae tam sunt ignari, vt omnes naturae actus atque operationes pro diuinis halient. Nulla illis neque vitae neque legis aliqua methodus seruatur. Cholerica bile plus satis infecti, nunquam nisi iracundè, stentoreaque voce (quod aiunt) loquuntur. Neque multas interdiu inuenias plateas, quibus non bini aut terni sint qui se mutuis pugnis lacessant. Natura viliores sunt, neque apud suos du ces multò maiori in pręcio, quam si canes essent. neque oratores habent neque causidicos, quorum aut consilio, aut prudentia regantur. Nec minus mercaturae ignari, neque trapezitas habent, neque pecuniarum campsores: quamobrem mercator absens nihil quicquam efficere potest, at cogitur quoE iij cunque pogl cunque sequi, quò merces deuehuntur.