Latin
38
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 38
Unproofread scanNot analysed yet
Sicque quotannis auicula vbi se regiis exactionibus grauatum iri videt, elementum mutat. Nihil ex hoc Apologo inferre nunc velim, quàm homines omnes eam maximè regionem appetere, quae minimum adfert damni atque incommoditatis. Quòd si Afros apud quosdam malè audire sensero, ego me ex Granatâ ortum affirmabo: sin autem Granatenses aliquo vicio notatos percepero, Afrum me profitebor. In hoc autem aliquantò Africanis magis adblandiar, quòd illorum tantùm vicia magis nota atque praecipua enu merabo, iis omnino neglectis quae leuia videbuntur atque minutiora. descriptionum Africae rerumque in ea memorabilium.