Latin
LIBER SECVNDVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 38-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SECVNDVS. Numeratis prima huius operis parte Africae ciuitatibus, terminis, diuisionibus, iisque maximè rebus quae memoria dignae videbantur: secunda hac parte multò vberius, propius, copiosius atque distinctius varias describemus prouincias, oppida, montes, situs, leges, ritus atque mores. Adeoque nihil non tactum relinquemus, quod ad huius instituti intelligentiam vtcunque facere videbitur. Sumpto igitur ab occidentali parte exordio, enar rationem eo vsque extendemus, dum ad Aegypti terminos peruentum fuerit. Partiemur autem hunc nostrum laborem in septem libros, quibus diis fauentibus &octauum annectemus, qui flu mina, animalium genera, arbores, plantas, fructus, stirpes, aliaque id genus lectu iucundissima com plectetur. ¶Hea regio occidentalis. Ea Marocci regio ex Occidenti atque Septentrione mari Oceano alluitur, ex meridie Atlante terminatur, atque ex oriente flumine quod illi Effiualo appellant, clauditur. Nascitur autem is fluuius ex iam dicto monte, tandemque delabitur in Tensistim fluuium, atque Heam à proximè sibi adiacente regione diuidit. ¶Heae situs atque descriptio. Est St haec terra admodum aspera, saxosis mon tibus, vmbrosis nemoribus &riuulis vndique scaturientibus plena, inhabitatoribus tam copiosa atque opulenta, vt vix credere quis posset. Maximus illis caprarum atque asinorum numerus, verùm non adeò magna ouium, boum aut equorum copia est. Ingens his est fru ctuum inopia, non quod solum sit infrugiferum, sed hac in parte tam sunt rudes atque ignari, vt perpauci illic reperiantur, qui arborum culturam nouerunt. Quod ex eo facilè mihi persuaserim: memini enim me apud quosdam rei hortensis peritiores satis bonam inuenisse fructuum copiam.