Latin
LIBER PRIMVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 4
Unproofread scanNot analysed yet
Vidi ego quindecim Nigritarum regna, sunt tamen &multo plura, quae ab illis satis perlustrata atque nota sunt, quae ego non inuisi: eorum igitur nomina sumendo ab Occidente principium atque Orientem versus &Meridiem pergendo, sunt haec: Gualata, Ginea, Melli, Tombutum, Gagos, Guberis, Agades, Canos, Casena, Zegzega, Zanfara, Guangara, Burnum, Gaoga, Nube. Haec sunt quindecim illa regna, quae maxima ex parte ad Nigrum sita sunt, &per quae mercatoribus ex Gualata ad Chairam proficiscentib. iter patet. Longa est admodum via, secura tamen atque tuta. Sunt omnia haec regna sibi inuicem adiacentia, decem autem ex his sunt aut aliquo deserto arenoso, aut Nigro flumine separata: habuitque olim quodlibet suum regem, verum nunc temporis omnia tribus ferè regibus subiiciuntur: Regi Tombuti qui maximam partem obtinet, Regi Bornensi qui minimam occupat, reliquum Regi Goagę paret: qui verò Du calae regnum possidet, exiguum admodum habet satellitium. Habent &haec regna alia multa ad Meridiem confinia, vt sunt Bitos, Tenuamia, Dau ma, Medera, &Gorania, quorum reges atque incolae ditissimi &industrij, iusticiae &aequitatis amantissimi, quidam tamen beluino more viuentes. ¶Africae habitationes, item huius vocis Barbar significatio. F firmant Cosmographi &Historici, Africam olim prorsus inhabitatam, pręter eam quae nunc Nigritarum terra dicitur, plagam: illudque vel certissimum habetur, Barbariam atque Numidiam multis saeculis incolis nudas exstitisse.