Latin
LIBER PRIMVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione li
Unproofread scanNot analysed yet
Seruatis igitur multis in secundam huius operis partem, sumemus exordium ab iis qui in Orientali plaga reperiuntur locis, quorum nomina haec sunt: Tessetum, Guadenum, Ifrenum, Hacca, Dare, Tebelbeltum, Todgatanum, Fercale, Segellomessa, Be nigomis, Fegigum, Teguatum, Tsabita, Tegoraris, Mesabia, Teggortum, &Guarghela. Zebum regio quinque continet oppida, Pescaram, Elborgium, Nestam, Taolaceam, &Deusin: totidem habet et Biledulgerida ciuitates, nempe Teozaram, Caphesam, Nefreoam, Elchamiden, &Chalbin: atque ab hac Orientem versus reperiuntur Insulae Gerbe, Garion, Messellata, Mestrata, Teoirraga, Gademis, Fiz za, Augela, Birdeua, &Eloachetum. Haec sunt nomina locorum famosorum totius Libyae, à mari Oceano, vt antea dictum est, ex Occidente, &terminantur Nilo flumine. ¶Desertorum quae inter Numidiam sunt &Nigritarum solum descriptio. AEC deserta nullum adhuc apud nos habent nomen, quanuis in quinque diuidan tur partes, habeantque omnes ab incolis suam denominationem, hoc est à Numidis, qui etiam in quinque partes distinguuntur, Zanegates, Gan zigates, Tergates, Leutatas, &Berdeitas. Sunt &quaedam loca quę ex soli bonitate aut malignitate particulare aliquod sunt nomen sortita, vt est Azoadi desertum, sic dictum propter illius loci sterilitatem atque ariditatem: sic &Haira, etsi desertum sit, tamen sic dicitur propter aëris temperiem atque bonitatem. ¶Terrae Nigritarum in sua regna distributio. Diui Iuiditur &Nigritarum terra in multa regna, quae quamuis bona ex parte nobis incognita longeque à nostro commercio remota sint, narrabimus de iis locis tamen, quę inhabitauimus ipsi, &quae longa rerum experientia nobis sunt admodum nota: de illis praeterea vnde mercatores ad eas ciuitates venerunt, quas tum temporis ego incolebam, vnde etiam illorum ritus optimè edoctus sum.