Latin
47.1 to 47.4
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 47.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
à quodam Apostata (Homar Seij ef vocabant) exstructa est: qui primùm populo à concionibus, nescio quid nouae legis innumeris, quos in suam sentenciam traxerat, discipulis proponere conatus est. Hic vbi se tantùm apud suos profecisse vidisset, vt ab his pro semideo propemodum haberetur, ex concionatore versus est in atrocissimum tyrannum, stetitque eius imperium annis duodecim. Hic quidem ruinę totius eius prouinciae causam dedit. Tandem ab vxore interfectus, quòd cum filia, quam ex alio marito susceperat, rem habere conuictus esset. Tum demum apud omnes illius detecta est peruersitas &nequitia: nullam enim nec legum, nec probitatis cognitionem habuisse perhibetur. Quare non multis ab huius obitu diebus, omnes regionis incolae collecto vndique satellitio, cunctos ipsius discipulos, falsaeque fidei sectatores interfecerunt. Relictus tamen est Apostatae nepos, qui postea in hac arce conspiratorum vim totum annum pertulit atque repulsit, adeò vt illis ab incepto desistendum fuerit. Idem &in hunc vsque diem Heam &viciniores incolas perpetuo vexat bello, ex rapto furtoque viuit, quare &aliquot secum habet equites, qui viatores obseruent, &infestent, quique nunc armenta, nunc homines captiuos abducant. Nec illi sclopettarij desunt, qui viatores quamuis longinquos (distat enim ab eo loco via publica integro ferè miliari) non parum timoris incutiant. Verùm tam acri eum persequuntur omnes mnes odio, vt ne latum quidem pedem extra nontem seminare aut dominari possit. Hic aui ui corpus in eadem arce honorificè sepeliri cuauit, eumque ceu Diuum quendam à suis adorari atitur. Parum abfuit cùm quodam die illuc pręerirem, quin sclopi ictu interfectus fuerim. Hu us auunculi vitam, fidem, atque mores, ex quodam illius discipulo probè didici, ac in quodam de rebus Maliumeticis compendio copiosissimè depinxi. ¶Igilingigilum Hec oppidum. ST praeterea &oppidulum in monte ante aliquot saecula ab Africanis exstructum, Igilingigil incolae nominant: distat ab Eitdeueto Meridiem versus circiter sex miliaribus, familias habet ferè quadringentas.