Latin
47.5 to 47.6
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 47.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Multos hîc inuenias artifices, rebus tantum necessariis vacan tes, vt sumptum sibi inde comparent. Horum ager hordeo fertilissimus, mellis atque olei arganici ma gna apud hos copia. Angustissima ad hanc vrben ducit via, idque ex vna tantummodo montis parte. Est porrò adeò ardua atque difficilis, vt non nisi maximo labore illac ascendere equi possint. Incolae omnes validissimi, armisque exercitatissimi, perpetuum cum Arabibus bellum gerunt, verùm raustissimo vt plurimum Marte, idque propter locum natura situque munitissimum. Hac gente liberaliores inueniri vix vlli possent. Vasis fictili bus conficiendis pariter se omnes exercent, quae nusquam finitimis in locis formari existimo. ¶Tefethne Heae portus atque emporium nobilißimum. AdDiacet mari Oceano vrbs, quae &situ &opere munitissima est, Tetethne vulgò nominant: distat ab Igilingigilo miliaribus circiter quadraginta Occidentem versus. Hanc à quibusdam Africanis exstructam volunt, atque focos numerare sex centes aut eò amplius, Hic naues mediocres satis tutas habent stationes, solent autem illuc Lusitani confluere mercatores, qui ceram pellesque caprinas inde auehunt. Nihil illi agrorum praeter quosdam hordeo feracissimos montes obtinent.