Latin
LIBER SECVNDVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 48
Unproofread scanNot analysed yet
Habet hoc oppidum vi cinum quendam riuulum, in quem se naues aduersa tempestate tutò recipiunt. Huius murus ex candido elaboratoque lapide &lateribus con structus est, annumeratur &apud hos annuus census: verùm quicquid redditus est aut emolumenti, id in solidum ciuibus ex aequo distribuunt, nempe qui armis apti inueniuntur. Neque hîc sacerdotes neque iudices desiderabis, atqui ad illos nihil de homicidiis aut huiusmodi criminibus inquirere quicquam pertinet. Quòd si interfecti aut vulnere affecti affinis quispiam illi occurrat qui vel interfecit vel vulnus intulit, ilico ad talionis penam, nullis adhibitis iudicibus vocatur: quod si id non fiat, ab illorum consortio per septem continuos annos segregatur: quibus transactis, reus defuncti affinibus aureis exolutis, in gratiam recipitur &inter ciues annumeratur. Huius loci omnes incolae candidissimi, amicitię atque adeò humanitatis studiosissimi, plus exteris quam conciuibus fauent, Amplissimum atque ditissimum habent xenodochium, tamet si qui isthic agunt, vt plurimum in ciuium aedibus uiuersentur. Viximus &nos apud eam gentem cum Seripho principe tribus diebus, qui quidem totidem mihi annis constare visi sunt, cùm propter pulicum incredibilem multitudinem, tum propter vrinę atque caprorum stercoris fetorem nulli ferendum. Habet enim quilibet ferè ciuis copiosum caprarum gregem, quas interdiu ad pascua adigunt, noctu aut per totam domum, imò &ad cubiculi ostium ferunt. ¶Ide uacal populus qui Attantis montis priorema ccupat partem. Numeratis hactenus omnibus Heae ciuitatibus quae memoratu dignae videbantur, visum est &hoc loco montes omnes annectere, ne quid huic nostro labori deesse videatur, quod lectorem oblectare posset. Maxima igi tur huius populi portio montes occupat, atque inter hos nonnulli Ideuacal (sic enim nominantur) eam Atlantis partem inhabitant, quę ab Oceano Orientem versus ad Igilingigilum vsque extenditur, hęc Heam à Susa dirimit. Huius montis latitudo trium dierum itinere constat. Tefetnę enim, inde hic mons in Septentrione initium habet, tantum à Messa (quod oppidum montem in Meridie terminat) distat, quantum ego equitando tribus potui conficere diebus. Qui regionem hanc aequè atque ego nouerit, mihi facilè testis erit, quàm non sit incolis destituta, &quàm multa passim reperiantur rura. rescuntur carnibus caprinis, hordeo atque melle. Neque subuculas gerunt, neque alias vestes sutiles; eò quòd nemo inter eos sit, qui aut acum, aut eius aliquem nouerit vsum: quicquid verò vestium habent, id nodo quodam ex humeris dependet. Horum mulieres annulos argenteos auribus addunt, quaedam tres, nonnullae plures. Fibulas ha bent argenteas tantae magnitudinis, vt vnciam vnam quęlibet pendeat, his vestes in humeris con iungunt, ne decidant. Gestant &digitis atque tibiis annulos argenteos nobiles atque diuites, qui verò tenuioris sunt fortunae, ferreos duntaxat aut ex aurichalco confectos.