Latin
DESCRIPTIONIS AFRICAE
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Barbanda, Arbandam prisci Aegyptij supra Nilum 4) quadringentis circiter ab Alcairo passuum milibus exstruxerunt. Haec à Romanis rastata praeter ruinas nihil exhibet, quae potissimum Asnam perlatae sunt, de qua nobis fermo erit paulò inferius. Inter ruinas plurima reperire lice auri argentique numismata, multa item Sma ragdi fragmina. ¶Chana. Hana vetusta ciuitas ad Nili ripam ex aduerso Barbandae ab Aegyptiis condita, moenibus quidem cincta est, sed è crudo lapide constructis. Incolae vilis conditionis homines agriculturae vacant: ciuitas autem frumento abundat. Huc merces conuehuntur, quae Alcairo Mecam aduerso Nilo feruntur: à mari enim Rubro per desertum centum &viginti saltem passuum milibus distat, qua locorum intercapedine nihil prorsus aquae reperire licet. In maris autem Rubri littore ad Chossir portum, frequen tis tia sunt tuguria in quibus exonerantur merces: portus verò domunculae storeis contectae sunt. E regione Chossir ab Asiae parte situs est lambuli maris Rubri portus, ad quem viatoribus Medinan sepulchro Machumetis nobilem iter facientibus, conuenire oportet. Chana porrò frumentum suppeditat Medinae ac Mecae, quibus in locis maximam perpetuò patiuntur inopiam.