Latin
53
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 53-2
Unproofread scanNot analysed yet
quibus ea familia quae Muachidin dicta est, à regno deficere coepit. Nunc perexigua raraque huius oppiduli tantùm vestigia cernere licet. Qui nunc eo loco habitant Arabes, tantum duntaxat seminis terrae ingerunt, quantum vitae necessitati satis esse putant, reliquum agrorum incultum atque ociosum relinquentes. Eo autem tempore quo adhuc incolumis illorum stabat Respub. annuus inde prouentus aureorum centum millium ad principem redibat: familias supputabant sex millia, aut eo plus. Ego cum illac iter facerem, humanissime à quodam Arabe exceptus, huius populi liberalitatem maximè persensi: nisi quòd perfidos, proditoresque scelestissimos à quibusdam eos esse intelleximus. ¶Imegiagen. Megiagen propugnaculum est in vertice quodam Atlantis exstructum, loci natura adeò munitum, vt nullum prorsus murum nec ha heat, nec adeò indigere videatur. Dissidet ab Elgiliudibzy G Google gihumula Meridiem versus miliaribus ni fallor, viginti quinque.