Latin
54
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 54-2
Unproofread scanNot analysed yet
Imperium quondam penes illius regionis nobiles fuit, atque postea à quodam Homar Essuef Apostata occupatum est, vti postea dicemus: hic maximam eo loco exercuit tyrannidem, ita vt neque pueri, neque mulieres quamuis grauidae, huius effugere crudelitatem potuerint, quin aperto matris vtero, infantulos nondum natos (horribile dictu) interficere iusserit. id factum est anno. 900. remansitque locus ille habitatoribus vacuus. Anno. 920. incoepit aliqua huius regionis pars nouos recipere incolas: sed potest nunc montis tantummodo dorsum alterum excoli, planicies enim huic loco subiecta, tam non est tuta, vt nec illac quisquam iter facere audeat, cùm propter Arabes tum propter Lusitanos eam regionem quotidianis incursionib. diuexantes. ¶Tenessa. ST &Atlantis mons quidam Ghedmina dictus, in hoc situm est ab antiquis (vt vo lunt) Africanis exstructum oppidum, quod Tenessa appellauere, fortissimum atque munitissimum, à flumine Asifinual Orientem versus circiter octo dissidet miliaribus. Huic subiacet egre gia quaedam planicies, quę nisi à perditissimis quipusdam impediretur Arabibus, nullum haberet solum, quod cum hoc frugum vbertate certare pos set. Et quoniam huius vrbis coloni insigni hoc priuantur bono, eam duntaxat terram exercent, quae in montis dorso, quaeque inter ipsum flumen atque ciuitatem est. Neque id gratis illis concessum est, tertiam enim frugum portionem Arabibus vectigalis loco quotannis pendunt. ¶Delgumuba noua.