Latin
54
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 54
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc ad miliaria ferè decem illis est fluuius Susa: ingens hîc artificum atque officinarum multitudo: populus in tres diuisus est partes. Bellum illis perpetuò intestinum geritur, habetque semper pars altera Arabes secum, qui pro stipendij praestantia nunc huic nunc illi fauent parti. Magna hîc frugum pecudumque co pia, magna item lanae vilitas. Conficiuntur apud hos vestium quaedam genera, quae postea Tombutum atque Gualata apud Nigritas deferri consueuerunt, idque semel in anno. Mercatus illis bis qualibet celebratur septimana: vestitu vtuntur sic satis culto atque honesto: horum mulieres forma praecellentes: virorum bona pars subfusca, ex nigro nempe atque candida prognata. Summa illic rerum potestas penes eos est, qui &ditissimi &potentissimi habentur. Nos quoque per tredecim apud hos cum Seriphi cancellario primario egimus dies, qui in hoc venerat, vt suo principi aliquot seruos emeret: id autem anno. 919. hoc est, a nato Christo M. D. X. ¶Hanchisa mons. Vmit hic mons suum ab Atlante ex Occidente initium, extenditque sese Orientem versus ad miliaria ferè quadraginta. Ad huius radices, sita est Messa cum reliqua totius Susae parte. Huius incolae pedites valentissimi, adeò vt vnus non dubitet duobus sese opponere equitibus. Nihil frumenti hîc neque frugum nascitur praeter hordeum, mellis quoque maxima illis est. affluentia.