Latin
56
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 56
Unproofread scanNot analysed yet
Multos in hac vrbe reperias mercatores, qui huc è Nigritarum regione ad mercatum veniunt. Ciues omnes pacis atque ciui litatis omnis amantissimi: egregia apud hos Resp. totius ciuitatis moderatio semper penes sex est, qui ad id muneris sorte creantur: illorum autem regimen sedecim tantùm est mensium. Susa fluuius tribus hinc abest passuum millib. Multi hîc habitant Iudęi aurifabri, fabri, &id genus artifices peritissimi. Templum habent egregium, sacerdotes legisque doctores quamplurimos, qui publico aluntur stipendio. Singulis quibusque diebus Lunae, solent huc ad mercatum innumeri confluere Arabes, rustici atque monticolę. Anno. 920. se vltrò in Seriphi deditionem coniecerunt: estque huc totius regionis collatum publicum concilium. ¶Tagauostum. Vllam habet Susa vrbem quae cum ea pugnare possit, quam Tagauostum vul gari nomine appellare solet: domos enim numerat plusquam octies mille: huius murus ex crudo lapide: ab Oceano miliaribus plus minus sexaginta, ab Atlante verò Meridiem versus circiter quinquaginta distat: vrbis autem conditores Afros fuisse volunt.