Latin
57
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 57
Unproofread scanNot analysed yet
cir citer quatuordecim distat: huius conditores feruntur Arabes fuisse. Huic subiacet via illa publica quae in transuersum Atlantis ad Gusulano rum regionem ducit, appellaturque vulgò Burris, hoc est via plumis strata: eò quòd frequentes illic admodum cadant niues, quas plumas quis potius quàm niuem iudicaret. Subiecta est &huic oppido egregia amplaque planicies, quae per triginta continua miliaria ad Marocci vsque regnum extenditur. Solum felicissimum tam insigne producit frumentum, vt non putem me vnqua tale vidisse. Nisi quòd Arabes &Marocci milites mul tis eos agros semper vexent incommodis, ita vt potior pars incolis nuda sit, quin &quamplurimos ciues ciuitatem deserere audiui: satius esse existi mantes migrare, quàm tot indies incommodis diuexari. Exigua his pecuniae summa, verùm id maxima cùm agrorum tum frugum abundantia pensatur. Ego cum ad hos venissem, ad quendam heremitam me contuli, quem illi Sidicanon appel labant, non facilè dixerim, quàm me vir ille illustris magnique nominis, humane exceperit. ¶Tumeglastum. Ria sunt in planicie oppidula hoc nomine appellata, à Marocco triginta distantia miliaribus, ab Atlante vero Septentrionem versus quatuordecim, palmis, vineis, omnisque generis fructiferis arboribus circuncincta. Cam pos habent spaciosos atque sationi aptissimos, nisi multa Arabum indies vastarentur iniuria. Incolarum tanta hîc est paucitas, vt non putem vltra quindecim familias in iis reperiri posse, quae om nes iam dicto heremitę affinitate coniunctę sunt: quae res facit vt aliquam illius planiciei partem exercere detur, nullo interim numerato Arabibus tributo. Nisi quòd Arabes illac aliquò iter facientes, hospitio excipere tenentur. Casulas illas humiles minimeque commodas, porcilia po tius dicas, quàm hominum receptacula: hinc fit quòd pulicibus, cimicibus, aliisque id genus insectis perpetuò vexentur. Horum aqua mirè salsa. Nos hanc quoque visimus cum Sidi Iehie amico non vulgari prouinciam, qui huc venerat, quò regis Portugalliae nomine tributa illius regionis reciperet, nic totius tractus qui Azasi apud illos appellatur praefectus constitutus fuit. ¶Tesrastum oppidulum. CItum est in ripa fluminis Asifelmel. à Marocco Occidentem versus quatuordecim distat miliaribus, ab Atlante verò circiter viginti. Multos passim habent hortos dactyliferos frugibusque maximè commodos, maxima inco larum pars studio hortensi sibi victum parat. Id interim interdum illis euenit, vt flumen in eum excrescat modum, quòd hortos omnes frugesque submergat. Accedit &horum calamitati, quod Arabes aestiuis quibusque temporibus totam eam regionem occuperent, omniaque vorent, quae miferi sibi coloni maximo studio atque labore collegere. Tantum ego temporis apud hos commoratus sum, quantum equo lumendi pabuli sufficere poterat: parum tamen abfuit quin ab Arabibus quibusdam predonib. &vita &bonis omnib. exutus fuerim.