Latin
56.5 to 56.8
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 56.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Huic subiacet egre gia quaedam planicies, quę nisi à perditissimis quibusdam impediretur Arabibus, nullum haberet solum, quod cum hoc frugum vbertate certare pos set. Et quoniam huius vrbis coloni insigni hoc priuantur bono, eam duntaxat terram exercent, quae in montis dorso, quaeque inter ipsum flumen atque ciuitatem est. Neque id gratis illis concessum est, tertiam enim frugum portionem Arabibus verectigalis loco quotannis pendunt. ¶Delgumuba noua. Aximum munitissimumque in vertice excelsi cuiusdam montis exstructum est nostro aeuo propugnaculum, frequentibus vndique cinctum montibus, Delgumulam nouam incolę vocant: ad huius montis radices prin cipium sumit Asifinual, quod Africè Rumoris fluuius interpretatur, quod nimirum per montem maximo strepitu perrumpens, gurgitem reddat profundissimum, illi persimilem, quem Romani infernum Tyburtinum appellauere. Habet hic locus familias terè mille. Aliquandiu sub quodam tyranno egit, qui ex familia Marocci Regis huc venerat. Numerosum hîc reperias equitatum atque peditatum, colligunt singulis annis à confinib. Atlantis partibus vectigal ad minimum decem millium aureorum. Arctissima illis cum Arabibus semper fuit familiaritas, mutuis illi inter se donis inuicem salutare ac resalutare consueuerunt: quo nomine etiam Marocci prin cipes maximè sibi infensos non semel reddiderunt. Ciuilitatis apud hos summum semper fuit studium, vestitus nitidus atque decorus, nullus in tota vrbe est angulus, qui non frequentissima sit hominum turba oppletus: artificum hîc nullum genus desideres, cum à Marocco quinquaginta tantùm miliaribus distet. Spaciosi in hoc monte reperiuntur horti, vnde &magna ad illos fructuum copia quotannis redire solet. Hordeum, linum, atque cannabim conferunt, estque apud nos infinitus propemodum caprarum numerus. Et facerdotes habent &iudices complures, caeterùm quòd ad ingenium attinet, rudes sunt, agrestes atque zelotypię addictissimi. In hac vrbe apud quendam mihi affinem per aliquot dies con moratus sum, qui dum adhuc Fessae habitaret, immodico alchimisticę studio exhaustus, coactus fuit in hunc locum migrare, vbi successu tempo ris loci primario à secretis factus est. ¶Immiri. ST &in quadam Atlantis parte ciuitas sic satis ampla, quam Imizmizi dixere. Occidentem versus à iamdicta miliarib.