Latin
60
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 60
Unproofread scanNot analysed yet
Eimaheli verò, cui suum principem regno expulsum nec dum sufficere poterat, cuidam è suis (Abdul Mumen vocabant) cum sui exercitus parte dimidia negotium iniungit, vt regem profugum quantum posset, insequeretur: ac quod reliquum fuit militum Elmaheli remansit, quo Maroccum obsidione cingeret. Rex verò cum iis qui illum comi tabantur tandem Oraniam peruenit, sperans fore vt ibi nouas sibi reciperet copias. Sed subitò accedente Abdul Mumen cum ingenti exercitu, ciues regi denunciant, se nihil periculi illius causa subire velle. Quare miser ille rex omnino sibi desperas, noctu equo insedit, sumpta secum quam habebat vxore, atque in equo sibi à tergo locata, vrbem reliquit. Ast vbi se ab hoste notum animaduertit, mox ad rupem quandam, quae Oceanum respiciebat, confugit: hic equo eum in modum calcar addit, vt se cum coniuge charissima, cumque equo pręcipitem dederit: ac paulò pòst inter rupes atque saxa interfectus, ab incolis vicinis repertus sit. Abdul Mumenvictoria exultans, Ma roccum repetit, vbi iam dictus ille Elmaheli vitam finierat, in cuius locum rex electus est atque pontifex quadraginta discipulorum, habuitque decemuiros sibi à secretis, quod nouum quiddam fuit in lege Mahumetis. Hic igitur postquam totum annum id oppidum obsidione vexasset, superauit tandem: ac Isaaco qui Abrahami relictus erat filius vnicus, propria manu interfecto, omnes quoque qui id loci seruarant milites, nec non &bonam ciuium partem interficere iussit. Regnauit huius posteritas ab Anno quingentesimo decimosexto Hegirae, vsque ad annum sexcentesimum sexagesimum octauum, fuitque tandem regno pulsus a quodam Marinorum rege Nunc varias mihi hic fortunae vices atque mutationes quaeso animaduerte. Marini huic regno post huius mortem praefuerunt ad annum vsque Hegirae. 785. Tandem indies decrescente magis ac magis Marocci impe rio, reges habuit qui huc ex monte proximo venerant. Verùm nullos habuit Maroccum duces, à quibus tanta fuerit contumelia affectum, quàm à Marinorum familia. Haec Fessae suam habuit curiam praecipuam, Marocci verò quendam qui imperatoris vicem suppleret: adeò vt Fessa perpetuò totius Mauritaniae atque totius Orientalis regni caput fuerit: vti copiosius à nobis, Deo fauente, eo compendio dicetur, quo Mahumeticas leges describemus. Sed plus satis hactenus à nobis cessatum est, nunc ad id quod coeptum erat redeamus. Est in hac vrbe arx quaedam munitissima, quae si am plitudinem, si muros, si turres, si denique portas ex Tyburtino marmore exstructas videris, oppidum iure censeas. Templum habet altissima turri ornatissimum, in cuius fastigio luna, atque sub hac tres inaequalis magnitudinis spheras aureas, quae omnes. 130. mille aureos pendent. Non defuerunt reges huic ciuitati, qui precio auri allecti, sphaeras loco amouere conati sint: sed mirum illis semper obtigit infortunium, quod conatum impediuit: adeò vt omen maxime sinistrum vulgò opinentur, si quis eas manu contrectare studuerit. Quidam tali planetarum influentia ibi positas affirmant, vt nullo artificio inde distrahi queant.