Latin
61
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 61
Unproofread scanNot analysed yet
Alij daemonem quendam arte magica ad id coactum asserunt, vt contra omnes omnium impe tus sphaeras loco seruet. Nostro hoc aeuo factum est, quòd Marocci princeps vulgi opinionem negligens, sphaeras auferre voluit, quo se contra Lu sitanorum vim, qui tum in illum arma parabant, tutum redderet: verùm non id permiserut ipsius aulae purpurati, totius Marocci praecipua monumenta existimates. Memini me apud quendam historiographum legisse, Mansoris vxorem condito à marito templo, quo &suum nomen apud posteros notissimum redderet, sphaeras illas ex mundo muliebri, quem à marito sumptuosissimum acceperat conflatas, dedisse. Habet &haec arx nobilissimum quoddam collegium, cui triginta insunt aulae. Huius medio visendae amputudinis quaedam est, in qua publicè maximoque apparatu praelegere solebant, dum adhuc apud illos literaria floreret Respub. Qui in hoc collegio recipiebantur, his victus dabatur atque vestitus. Professorum alius centum, alius ducentos quotannis pro lectionis qualitate aureos accipiebat: neque quenquam praelectioni admittebant, qui non exactissimè calleret, quae ad eam artem quam profitebatur, pertinere putabant. Locus ornatissimus, parietes habet opere vermiculato elegantissimos, eaque eaque praesertim aula, in qua publicè semper praelegere solent. Omnes porticus, omnesque adeò conuexitates ex lapide depicto vitreoque compositi sunt, apud illos Ezzulleia dici solet, cuiusmodi adhuc apud Hispanos in vsu est. Huius stru cturae medio egregius limpidusque admodum est fons, cuius murus ex marmore candido atque elaborato, quamuis humilis, quales ferè sunt qui in Africa inueniuntur. Audiui frequentem quondam hîc fuisse discipulorum numerum, verùm meo tempore non plures quinque inueni: praelectorem nunc habent stupidissimum, atque ab omni humanitate alienissimum. Ego cùm Marocci agerem, magna mihi erat cum quodam Iudaeo, homine ditissimo atque historiographo peritissimo, licet iurisperito frigidissimo, familiaritas atque notitia. Hic propter egregia quaedam in suum principem collata officia, sensit in se quoque regis liberalitatem atque munificen tiam. Reliqui omnes, qui publico hic funguntur munere, ingenio quantum conijcere possum, infeliciori sunt atque obtuso. Habet praeterea &ea arx vndecim, ni fallor, aut duodecim atria, maxima industria summaque artis acuitate à quodam Mansore aedificata. Primum quosdam Christianos balistarios, numero ferè quingentos habebat, qui semper Regem quocunque iret praecedebant. Huic illud proximum est, in quo se totidem sagittarij regij continere solent. Non procul hinc Cancellarij aedes sunt, illorumque qui principi sunt à secretis, quae domus apud illos negociorum locus appellari consueuit. Tertium victoriae atrium byGoogle trium nuncupatur: in hoc totius vrbis arma atque munimenta recondi solent. Quartum is occupa bat, qui equorum omnium curam gerebat. huic contigua tria sunt equorum stabula, quorum vnumquodque ducentis sufficere poterat equis. Sunt &praeterea equilia duo, quorum hoc mulos, illud verò regios duntaxat centum ad minimum caperet equos. Stabulis adiuncta erant horrea duo, duobus à se inuicem distinctis locis.