Latin
64
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 64
Unproofread scanNot analysed yet
Huic subterfluit flumen satis amplum, quod ex Atlante nascens, tandem in Tensistum delabitur. Qui flumini adiacet ager, tantae est fertilitatis vt satorum quinquagecuplum quotanis proferre dicatur. huius aqua perpetuò alba, quanquam si quis flumen aspiciat, Narniae solum, aut etiam Ni grum Vmbriae fluuium colore non malè referre videatur. Nec desunt qui id flumen Maroccum vsque fluere affirment, idque subterraneis quibusdam ductibus, vt nusquam sese prodat nisi in loco quodam Marocco proximo, vbi tandem erumpere dicitur. Complures olim principes fuere, qui absconditi fluminis viam cognoscere studentes, quosdam per eos ductus intromisere, qui vt facilius viam reperirent, faces atque lucernas circunferebant. Hi vbi aliquantò processissent, ventorum tantam sensere procellam, quae lumen extinxit, quaeque illos non sine maximo vitę periculo repulsit, vt nunquam se tale quid sensisse affirmarent. Tum &hoc addunt, quòd flumen crebris scopulis interruptum, quos aqua nunc hac nunc illac pulsat, item quod &scrobes atque gurgites non infrequentes transitum impediant. Remansit igitur in hunc vsque diem res illa incognita, neque iam quisquam reperiri potest, qui tantum dilcrimen amplius aggredi audeat. Illud me apud quosdam historiographos legisse memini, quòd is qui Maroccum condidit, cuiusdam Astrologi vaticinio edoctus, fore vt ea regio perpetuo vexaretur hello, arte magica effecisse, vt id flumen omnibus semper remaneret incognitum: ne si quis in posterum hostis laedere vellet, non posset huius cursum adimere ciuitati. Huic flumini vicina est via illa publica, quae vltra Atlantem ad Gu zulam Marocci regionem ducit. Verùm haec ciui tas cuius iam descriptionem habuistis, nullos omnino praeter lupos, vulpes, ceruos, &id genus animantia, incolas habet. Nisi quòd cùm illac fortè iter facerem, heremitam quendam inueni, qui centum secum ducebat suae vitae sectatores: hi omnes equos habebant maximè habiles, studebantque imperium exercere, verùm non illis suppetebat facultas. Apud hunc decem, ni fallor, diebus commoratus sum, inuenique inter huius discipulos quendam, quo cum ab ipsa adolescentia maxima tuerat familiaritas: nos enim aliquot annos Fesse vnà studueramus, &cùm eiusdem ferè essemus eruditionis, eum Theologiae librum audiuimus, qui Epistola Nensesi illis nuncupari solet. ¶Hannimea oppidum. ST in eo Atlantis dorso quod planiciem respicit, oppidulum quoddam, quod Han nimea illis appellatur, à Marocco circiter quadraginta distat passuum millibus Orientem ver sus: hac ex ea Atlantis parte Fessam proficiscentibus iter patet. Hoc oppidum Agmet fluuius ad miliaria ferè quindecim praeterfluit: ager autem inter eum fluuium &ipsum oppiduium feracissimus, quemadmodum &ille quem Agmeto adiacere modò scripsimus. Ea regio quae inter Ma roccum &fluuium hunc continetur, Marocci prin cipi paret: à fluuio autem ad Hannimeam, sub ditione Hannimeorum est. Habuit hoc oppidum egregium quendam Ducem aetate iuuenili, qui continuum gerebat cum Marocci principe, interdum etiam &cum Arabibus bellum.