Latin
65
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 65
Unproofread scanNot analysed yet
Amplissimam habuit &in Atlante ditionem, ingenium illi liberale atque strennuum: vix decimum sextum egressus annum, auunculum interfecit, sibique illius imperium vsurpauit. Mox vbi id Arabes resciuerunt, numeroso suo exercitui trecentos equites Christianos, qui è Lusitania venerant, adiungunt: ac ex improuiso ad portam vsque ciui tatis exercitum educunt. Princeps verò cum suo exercitu, cui vix centum intererant equites, pedites perpauci, hostib. occurrit, ac eo animo pugnauit, vt Arabum bonam partem interfecerit: Christianos item in hunc modum fudit, vt non putem ex iis quenquam in Portus alliam rediisse, quod eam ob causam illis euenisse volunt, quòd Christiani neque regionem, neque illorum bellandi nouerant modum. haec gesta sunt Anno 920. Christi verò. 1511. Posthaec &à Fessae rege bello fatigatus (hic sibi ab Hannimeis tributum exsolui volebat) bombarde ictu cecidit: quare &oppidulum regi Fessae tributarium remansit. Quin &defuncti principis vxor regi aliquot no biles captiuos in manum dedit. Rex vero postquam ducem quendam instituisset, qui suas vices apud Hannimeos gereret, vrbem reliquit Anno. 921. à Christo autem nato M. D. XII. q Mons Nisifa. Numeratis hactenus omnibus Marocci ciuitatibus, superest nunc, vt &montium summo quod fieri poterit compendio, situm atque naturam explicemus. Exordium igitur sumemus à monte Nisifa, vnde ex Occidente prin cipium sumit Maroccorum regio, quique Maroccum ab Hea diuidit. Incolarum hic maxima est copia: huius montis iugum etsi perpetuas habeat niues, hordei tamen maximâ producit quotannis affluentiam.