Latin
LIBER. SECVNDVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 72
Unproofread scanNot analysed yet
Ceciderunt primo hoc instanti plusquam centum &quinquaginta ciues, non tamen propterea à bello destiterunt reliqui, quin arcem crebris indies oppugnationibus vexarent. Tandem à Portugalliae rege auxiliares missae sunt co piae, bombardarum magna copia, peditum. 5000. equitum verò. 200. Quos vbi aduentare ciues vi derunt, mox se in pedes coniecerunt, ac ad montem Benimegher confugerunt: neque illorum quisquam manere ausus fuit, praeterquam qui Ita factum est, vt exstruendae arcis autor fuerat. Lusitanorum exercitus minimo negocio eam sibi vrbem occupauerit: Posthaec totius exercitus dux arcis conditorem ad se accersi iussit, illumque ad Portugalliae Regem misit. Rex verò hunc cum aliquo fatellitum numero Azasin remisit, atque to tius circumiacentis regionis gubernatorem instituit. Lusitanus enim non illorum ritum nouerat, neque quopacto administranda esset illorum Resp. didicerat. Subitò subsecuta est non ciuitatis modò, verum &totius regionis miseranda ruina. Nos aliquantò prolixiores hac in re ac ęquum fuit, vt quid posset mulier, quidque mali secum adferrent dissidia, doceremus. Ego cum haec agerentur, annum agebam, ni fallor, decimum: anno verò aetatis decimoquarto iam dicto duci me lo quutum fuisse memini. Hic cùm exercitu quin gentorum equitum Lusitanorum, Arabum verò equitum plus. 12000. Marocci Regem aggressus, Por Fortugallię Regi totam eam recuperauit prouin ciam anno. 920. vti in nostro compendio fusius atque copiosius dicetur. 4 Conta Duccalae oppidulum. BAzasi miliaribus plus minus viginti situm est, à Gotthis iis temporibus, quibus eam regionem occupabant, exstructum volunt: nunc autem deletum est prorsus: huius tamen ager imperio quorundam Arabum paret, qui Duccalam inhabitant. ¶Tit eiusdem regionis ciuitas. Ntiquissima hęc ciuitas ab Azemuro mi liaribus ferè viginti quatuor sita est, ab Afris quondam in ripa Oceani condita. Spaciosos habet agros, qui frugum fertilitate non immeritò laudari debent. Huius incolae crassiori sunt ingenio atque infelici, neque hortorum; neque ciuilitatis vlla illis cura est. Vestitus aliquo modo ferendus: solent enim illi maximum semper habere cum Lusitanis commercium. Eo tempore quo subactum fuit Azemurum, haec quoque ciuitas se in deditionem Regij ducis coniecit, exsoluitque Regi per aliquot annos tributum. Nostro tempore conatus est Fessae Rex regioni Duccalę subuenire, verùm ea re non foeliciter illi cedente, Christianum quendam, qui regi fuerat à thesauris, cum Iudaeo suspendi iussit. Quos secum ha bebat socios, Fessam adduxit, illisque regiunculam quandam inhabitandam dedit, quae incolis nuda erat, haec à Fessa. E. distabat miliaribus. Elmedina Duccalae vrbs celeberrima. ElἐυbyGoog zec Lmedina propemodum illius regionis caput, viliorib. quibusdam ad regionis modum cincta muris. Incolae quemadmodum ingenio, ita &vestitu plane sunt inculto: pannum gerunt qui apud illos confici consueuit. Horum mulieres argentea habent ornamenta: viri validissimi, equorum magnam habent affluentiam. Hi à Fessae rege regno pulsi sunt, eò quòd nonnullam hic de Lusitanis opinionem animo conceperat. Audierat enim quendam illius regionis ducem suis subditis consilium dedisse, vt Portugalliae regi tributa exsoluerent.