Latin
LIBER. SECVNDVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 73
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc ego miserum nudis pedibus captiuum abducere vidi: neque potui sanè lachrimas tenere, cùm coactus non perfidia haec fecerat. Duxerat enim vir bonus, multò satius esse Lusitano nonnihil census exsoluere, quàm simul cum omnibus facultatib. vitam amittere. Huius liberandi causa permulti proceres summam adhibuerunt diligentiam: tandem ingenti nummorum summa adnumerata, in pristinam rediit libertatem. Post verò remansit ea vrbs habitatoribus orba, idque Anno. 921. ¶Centum putei Duccalae oppidum. ST in colle quodam qui ex Tyburtino est marmore oppidulum conditum, quod in suburbano multa habet antra, in quibus suum recondere frumentum solent: quod illic adeò integrum atque sanum seruabatur, vt vel centum annis perdurare posset, nullo prorsus contracto foetore aut corruptione. A multitudine autem antrorum, puteorum formam referentium, is locus Centum putei appellari coepit. Illius incolae nullius aut exigui admodum sunt nominis, nullos praeter Iudaeos quosdam habent artifices.