Latin
LIBER. SECVNDVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 74
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm Fessae Rex Elmadinę inhabitatores in suam coegisset regionem, conatus est &hos quoque illuc ducere: verùm illi loci mutationem recusantes, maluerunt ad Azasi ditionem confugere, quàm patriam deserere exoptatissimam. Id vbi ad Regem peruenit, mox id oppidulum depopulari iussit, in quo nihil praeter frumentum, mel, &res quasdam minimi potuit inuenire momenti. ¶Subeita eiusdem regionis oppidum. Vbeita angustum est oppidulum in ripa flu minis Ommirabih exstructum à Meridie. Distat ab Elmadina miliaribus plus minus quadras inta, atque imperio Arabum quorundam qui in Duccala habitant, parere dicunt. Frugum atque mellis maxima illis est affluentia: sed ea est illorum cùm ignorantia tum ignauia, vt neque hortum, neque vineam vllam hîc quis reperire possit. Eo tempore quo deuicta fuit Bulahuan, Rex Fes sae hos omnes in suam coegit prouinciam, illisque plagam quandam antea nunquam habitatam dedit, quae Fessae confinis erat: Subeita verò, deserta atque incolis vacua in hunc vsque diem remansit. ¶Temeracostum. Abet &Duccala angustissimum quoddam oppidulum ad flumen ferè Ommirabib, ab eodem exstructum qui Maroccum con diderat, vnde &nomen sibi vsurpasse creditur. Incolis ditissimum familias numerat plusquam quadringentas. Illud quondam sub Azemuris fuit, sed deleto à Lusitanis Azemuro, periit &hoc op pidu