Latin
AFRICAE
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 74-2
Unproofread scanNot analysed yet
distans miliaribus, multos habet omnis ge neris artifices, quorum quilibet suas quoque habet Azafiti aedes. Loci tanta est fertilitas, idque olei praecipuè atque frumenti, vt non facile quis sibi persuadere possit. Paruit hic mons aliquandiu imperio principis Azasitis, verùm incolae in fugam redacti, nullum habuerunt alium quo se reciperent locum, quàm ad montem Benimegher. Postmodum per aliquot annos Lusitanis tributa exsoluit, sed cùm illuc Fessae Rex cum suo exercitu appulisset, quosdam secum Fessam conduxit, reliqui Azafitem redierunt: quasuis enim iniurias perferre parati erant, quam sub Christianorum degere imperio. ¶Mons Viridis. Isendae altitudinis hic mons est, initium habet ex Oriente ad flumen Ommirabili, extendit sese Occidentem versus ad colles vsque Hasara illorum lingua dictos, separatque Duccalam ab aliqua Tedeletis parte. Est autem hic mons nemorosus atque asper, magnam producit glandium &pinuum copiam, nec non &eius fructus quem Itali vulgò Africanum appellitant. Innumeri in hoc monte heremitae, non aliis vescuntur cibis, praeterquam quos illis suppeditat locus syluestris: absunt enim ab omni hominum commercio plusquam. 25. miliarib. Maximus hic fontium, maximus item ararum numerus, quae omnes ad Mahumetanorum exstructae sunt modum: reperias &passim multa aedificia ab Afris exstructa antiquissima.