Latin
AFRICAE
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 76
Unproofread scanNot analysed yet
Ad huius montis basim insignis visitur lacus, illi persimilis, qui à Romanis lacus Volsiniensis appellari con sueuit. Infiniti in hoc reperiuntur pisces, anguil lae, lupi pisces, atque id genus alij, quos nunquam in Italia vidisse memini: sed nemo est qui in hoc lacu piscibu. insidietur, quare non mirum, si tantus sit illorum numerus. Cùm quodam die Mahumetes Fessae Rex illac ad Marocci regnum iter faceret, ad hunc lacum per totos octo dies suum exercitum sistere voluit. Hic quibusdam piscandi fecit copiam, inter quos nonnullos vidi, qui subucularum manicas atque collaria sarciebant, ac circulis quibusdam distendebant, vt quoniam nihil aliud in promptu erat, retis loco illis esset, &tamen hoc modo multas captabant piscium my riades: illos taceo, qui retia habebant, quos multo plures cepisse, nemo est qui dubitet. Atqui pisces vti mox dicemus, planè perturbati ad retia quasi coacti fuerunt. Nam Mahumetes. 14000. equitum ex Arabia habebat, qui &multo maiori nu mero camelos secum adduxerant: erant &equires huius fratris numero plusquam. 5000. cum infinito propemodum peditum exercitu: hos omnes lacum introire iussit, adeò vt vix tantum aquae superesset, quantum camelorum siti satis esse po tuit: quare non vsqueadeo mirum videbitur, si tanta intra casses reperta est piscium multitudo. In huius lacus ora multae reperiuntur arbores, quae folia habent pinus foliis non admodum dissimilia, intra quorum ramos infiniti sunt turturum nidi, sic vt mira hîc sit huiusmodi auium vilitas.