Latin
8.1 to 8.5
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 8.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Nigritae diuersa inter se habent idiomata, inter haec quoddam Sungai ab illis dicitur, seruitque multis regionibus, veluti Gualatae, Tombuto, Gineae, Mellidi &Gagonti. Est &alia lingua quae Guber ab illis appellatur, haec apud Guberos, Canontes, Chesenas, Perzegregos &Gangrates in vsu est. Habet ®num Borni suum loquendi modum, illi omnino similem, qui apud Gaogam est. Seruatur &Nubae regno sermo quidam, qui cum Arabica lingua, cum Chaldaica &Aegyptia magnam habet affinitatem. Omnes autem Africae ci uitates maritimae, à mari mediterraneo ad Atlantem vsque montem, Arabico vtuntur sermone corrupto. Excepto tamen Marrocci regno, &Maroc co oppido quod Barbara admodum vtitur lingua, etiam Numidae mediterranei, hoc est ii qui Mauritaniae &Caesareae viciniores sunt. Quare qui Tu neti regno &Tripolitano confines sunt, Arabicè loquuntur, sed corruptissimè. ¶Arabes vrbem Africam incolentes. X illo exercitu qui à Califa Otmeno tertio missus erat, anno hegirae. 400. venerunt in Africam tam nobiles quàm alii, circa octuaginta millia, qui post multas sibi deuictas prouin cias, in Africam tandem appulerunt: remansitque ibi totius exercitus dux, qui Hucha Hibnu Nafich dicebatur. Hic iam magnam illam ciuitatem con diderat, quae &apud nos Alcaira appellatur. Metuerat enim à Tuneti fluminis populis sibi insidias parari, verebaturque ne accito ex Sicilia insula praesidio, bellum sibi ab illis moueretur. Quare cum omni quem sibi nactus fuerat thesauro, desertum terramque solidam adiit, quae à Carthagine circa centum &viginti miliaribus distat, illicque Alcairam tandem exstruxisse fertur. Illos autem qui illi adhuc supererant milites, iussit loca tutiora atque defensioni aptiora seruare, &vbi nulla esset rupes, nullumque munimentum, illic eos aedificare volebat. Quod vbi sic factum est, effecti Arabes Africae incolae, atque inter Afros misceri coeperunt, qui quoniam iam aliquot annis sub Italis egerant, illorum adhuc idioma seruauerant, hinc est quòd sic paulatim corrupta est genuina illa Arabum lin gua, quę cum Africana magnam admodum habet affinitatem: sicque duo illi populi in vnum tandem coaluisse dicuntur. Solent tamen Arabes vel cantionibus quotidianis suum semper referre genus, quod &nobis &Barbaris etiamnum in vsu est.