Latin
8.6 to 8.9
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 8.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Nullus enim quanuis vel infimae sit conditionis, qui non suo nomini adiungat suae generis nomen: veluti Arabs aut Barbarus aut aliud simile. ¶Arabes qui tentoria meolunt. CEmper vetarunt Mahumetani Pontifices, ne Arabes cum exercitu &tentoriis Nilum transmitterent. Sed anno Hegirae. 400. id illis à quodam Califa scismatico permissum legitur: eò quòd quidam ex illius magnatibus se illi opposuerat, atque iam Alcairam cum tota ferè Barbaria occupauerat. Post huius mortem remansit ad aliquot annos suae familiae id regnum, atque, vt volunt Africanorum historiographi, in tantum illorum creuit ditio tempore Elcaini illius gentis &Calisae &Pontificis, quòd cum maximo exercitu ad illos missus fuerit quidam Gehoar, quem Calisa Elcainus ex seruo sibi à consiliis fecerat. Hic suas copias occidentem versus traducens, totam recuperauit Numidiam, Barbariam, perrexitque ad regionem vsque Susam, vbi census sibi atque tributa largissima reddi iussit. Quibus omnibus absolutis, ad suum Calisam redit, atque quicquid hostibus ademptum erat, id illi totum summa cum fide reddit. Califa vbi foelices huius successus vidit, iam de maioribus exequendis cogitare coepit. Gehoar autem quemadmodum iam occidentale illud regnum domino recuperauerat, ita se mox armis to tam orientalem plagam, hoc est Aegyptum, Soriam, &Arabiam recuperaturum firmissime pollicetur, nihilque intentatum se relicturum promittit vel summo vitae periculo, vt iniuriam illam vindicet quae huius praedecessoribus à familia quae Lhabus dicebatur, illata erat, vtque illum in suorum illustrissimorum auorum, proauorum, atque proge nitorum sedem restituat. Califa vt huius animosam pollicitationem intelligit, mox exercitu octuaginta millium collecto, ingentem illi auri vim, cum omnibus iis quę bello necessaria videbantur, tradi iubet. Sic tandem bello paratus strennuus ille &cordibzy G Google cordatus exercitus dux, suos per deserta Aegypti &Barbariae ducit, atque prius fugato Aegypti Vicecalifa (hic iam in Bagadedam ad Calitam Eluir confugit) paucis diebus minimoque negocio omnes Aegypti &Soriae regiones sibi subegit.