Latin
AFRICAE
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 84
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hoc monte annuus prouentus viginti millium aureorum ad principem redire ferunt: sed illorum aureus duas tantùm tertias Italici aequiualet aurei. Maxima semper incessit inter hunc principem &Fessę regem familiaritas atque consuetudo, adeò vt frequentissimè alter alteri insignia missitet donaria. Memini me cum primis insigne ab hoc principe ad regem missum vidisse munus, quinquaginta nempe mancipia mascula &totidem foeminea ex Nigritatum regione collecta, decem eunuchos, duodecim camelos, vnum camelopardalum, strutiones decem, sedecim feles ex iis quae excrementum odoriferum emit tunt, tum &eius excrementi libram vnam, electri libram vnam, ac ferè sexcenta coria animalis cuiusdam quod apud illos Elamt appellatur, ex quibus clipeos sibi conficere solent, valetque quodlibet corium Fessae aureis octo. Mancipiorum masculorum singula viginti aureis erant empta, foeminae verò quindecim. Eunuchus aureos quadraginta aequiualebat, camelus quinquaginta, felis ducentos: musci iam dicti excrementi atque electri libra vna, sexaginta apud hos emitur aureis. Mittebantur vnà cum his quae iam enumerauimus &alia permulta, quae breuitatis caussa consultò hic omisimus. Ego, cùm haec ad regem deferrentur donaria, vnà praesens aderam: orator natione Nigrita fuit, corpore humili atque obeso, caeterùm idiomate atque moribus plusquam satis bar byGoogle barbaris: hic Regi literas obtulit ineptiss. atque imperitissimè depictas, sed multò rudior atque ineptior ea fuit oratio, quam pro suo principe coram rege pronunciauit, adeo vt rex ipse cum omnibus qui tum aderant, vix risum temperare va lerent, quin cogebantur omnes os aut veste aut manu tegere, ne plus satis viderentur inciuiles. Finita tamen oratione, Rex oratorem splendidissimè excipi iussit apud summi templi sacerdotem, apud quem per aliquot dies cum quatuordecim sociis, quos secum adduxerat, commoratus, tandem regis liberalitate asymbolus ad suum principem reuersus est. Mons Gogidema. ST praedicto monti &alius quidam confinis, quem Gogidema nominant. hic ad Septentrionalem tantùm faciem incolas habet: ea verò pars quae Meridiem respicit, habitatoribus omnino vacua est: cuius rei hanc rationem esse affirmant, quòd cùm Marocci Rex Abra hamus ab Elmadi discipulo prostratus regnoque pulsus esset, ad hunc montem confugerit. Incolae Regis excidio commoti, omnibus modis (sinistro tamen Marte) illi auxilio venire studuerunt: Quod vbi resciuit Elmadi discipulus, in hos maximo exercitu, maximaque animi furia commotus, omnes illorum mansiones atque pagos incendio deleuit, habitatores partim in fugam egit, partim interfecit. Ea verò facie quae incolas habet, vilissimos tantùm, pannosos atque abiectissimos homines reperias: hi olei atque hordei exercent mercaturam: neque hîc aliud praeter hordeum praeterque oliuas prouenit. Satis magna apud hos caprarum &mularum copia est, verum mulae &equi exiguae admodum sunt magnitudinis.