Latin
AFRICAE
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 85
Unproofread scanNot analysed yet
Huius montis cùm situs tum qualitas prohi bet, quò minus habitatores libertatem obtineant. ¶Teseuon. Eseuon duo sunt montes contigui, habentque à supradicto ex Occidente initium, finem verò in monte Tagodasto. Incolae paupertate summa premuntur: nihil enim illorum agris praeter hordeum &millium prouenit. Ex hoc monte scaturit flumen quoddam, quod inde per campos fluit amoenissimos. Sed quia hi montani nunquam in campos illos descendunt, hinc fit, quòd illud flumen ab Arabibus tantummodo occupetur. De his hoc loco satis dictum est, nunc ad Tedletis descriptionem veniamus. 6 Tedletis Regionis descriptio. Edles regio non vsqueadeo ampla, principium habet à flumine Serui, idque ex Oc cidente, finitur autem ad fluuium Ommi rabib, hoc est ad caput iam dicti fluuij: ex Meridie Atlante terminatur, ex Septentrione autem eo loco finem habet, vbi Serui in fluuium Ommirabib prolabitur. Est ferè haec regio figura trian gulari: nascuntur enim duo haec flumina ex Atlante, fluuntque Septentrionem versus, paulatim sese astringentia, donec in vnum confluant. a Tefra Tedletis oppidum. Efza totius Tedletis celeberrimum oppidum, ab Africanis in Atlantis costa condi tum, ab ipsa planicie quingentis circa passuum milibus situm est. Huius murus ex Tybur tino marmore exstructus, qui illorum idiomate Tefza appellari solet, hinc &oppidum sibi nomen sumpsisse asserunt. Hanc ditissimorum om nis generis mercatorum turba maxima inhabitat: ducentae ferè hic reperiuntur Iudaeorum, mercaturam variaque vitae munera exercentium fami liae. neque hic desiderabis exterorum copiosam affluentiam, qui inde chlamydes cum cucullis auferunt inconsutas &nigras, Ilbernus vulgò no minant: harum non tam in Italia, quàm in Hispania copiosus est numerus. Nulla ferè Fessae mercatura est, quae non in hoc oppido reperiatur: quòd si quis mercator velit suas merces in alias commutare, facilius extrudit: indigenis enim mul tae sunt merces, veluti mancipia, equi, glastum, tergora, atque id genus mercimonia: quae quidem si non nisi propta pecunia distrahere velint, tum verò aequum valorem non adipiscuntur. Nummum habent tantùm aureum, neque imagine, neque vlla inscriptione insignitum: vestitus satis cultus atque ornatus: mulieres forma moribusque praecellentes. Multa hoc in oppido reperiuntur templa, multi sacerdotes atque iudices, fuitque optima semper inter illos Resp. sed in peius sem per degenerantib. rebus, varia postmodum suborta dissidia atque bella, adeò quòd quidam hinc expulsi ad Fessae regem venerunt, supplicesque ro gauerunt vt illos alicuius satellitij auxilio in pa triam restitueret, ea lege vt illi feliciter pacatis omnibus, regi id oppidum in manus traderent.