Latin
88.6 to 88.7
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 88.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Duodecimo die, finxit à Rege missas literas, quibus significabatur, regem ducis gratia erga capti uos mitiorem redditum. Decimoquinto die nu merata sunt duci octuaginta quatuor aureorum millia: neque potuit ille satis mirari tantam auri vim in tam angusto oppidulo, inter. 42. tam subitò reperiri potuisse. Post suo Regi quid actum esset rescripsit, atque quid de auro agendum sit rogauit. Rex statim cum duobus qui ei erant à secretis, centum equites misit, qui aurum adferant. Qui libertati erant restituti, duci equos, man cipia, muscum, aliaque id genus munera miserunt aureis plusquam. 2000. empta: gratiasque egerunt pro recuperata salute maximas: illud rogantes, vt quicquid erat muneris, aequi bonique consuleret: nam nisi exhaustae omninò pecuniae fuissent, multò sumptuosiora se daturos affirmauerunt. Paruit igitur ab eo tempore ea regio Fessae Regi, nec non &imperio iamdicti ducis (Ezzeranghi vocabant) donec à quibusdam Arabibus proditoribus interfectus est. Recipit &in hunc vsque diem Rex ab ea ciuitate aureorum. 20000. singulis annis prouentum.