Latin
89
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 89
Unproofread scanNot analysed yet
In hac narratione aliquantulò quam par erat, prolixior fui, id eò fortasse, quòd his ego omnibus interfuerim, bonamque nauauerim operam vt ciues liberarentur: neque me vnquam memini maiorem vidisse auri cumulum, qui qui his astutia ademptus fuit. Imò ne ipse Rex quidem vnquam tantum vno tempore auri penes se habuit: quamuis enim quotannis. 30000. adreos recipiat, nunquam tamen tantum potuit vno momento colligere cumulum: id quod &de huius patre affirmant non pauci. Gesta sunt haec Anno. 915. Christi verò M. D. VI. Nunc mihi hoc loco perpende, quid humana possit in extorquendis pecuniis efficere industria. Miratus est Rex hanc auri summam, sed multo magis postea cuiusdam Iudaei miratus opes, qui solus plus exoluit, quam omnes antea enumerati ciues. fuitque huius opulentia in causa, vt Rex à Iudaeis collationem. 50000. aureorum exegerit, eò quod eius hostibus nonnihil fauisse diceban tur. Ego ipse illum sum comitatus, qui Regis nomine aureos à Iudaeis recepit. ¶Efra Tedletis oppidum. Tefza duobus passuum millibus situm est, familias habet ferè sexcentas in colliculo ad Atlantis radices sito, constructum. Mul tos hîc Mauros atque Iudęos reperias, qui bernussi conficiunt. Incolae aut alicui artificio, aut agriculturae sunt addicti, parentque Tefzanitarum im perio. Horum foeminae lanificio sunt praecellentes, adeò vt eas plus lucrari dicant, quàm eiusdem oppidi viros. Inter id oppidum &Tefzam praeterfluit fluuiolus quidam, Derne incolae vocant, nascitur autem ex Atlante, ac per illius regionis campos fluens, tandem in Ommirabili delabitur. Habes ex vtraque fluuij parte hortos amoenissimos atque spaciosissimos, in quibus nihil fructuum desiderare poteris. Ciues habet liberalissimos atque humanissimos, mercatorib. illac iter facientibus libere hortos ingredi, atque inde quantum velint fructuum sibi decerpere licet. Nulla gens in persoluendo debito tardior: nam etsi mercatores praesentes annumerant pecunias, ea lege vt ab oppidanis barnussum intra trimestre recipiant; in integrum tamen interdum illis est exspectandum annum. Ego in hoc fui oppido eo tempore quo Regis exercitus Tedletem occupabat, atque tum se Regis dediderunt imperio. Regij exercitus duci, cùm ad hos secundò iam venisset quindecim equos totidemque mancipia dono dederunt. Deinde &15. vaccas obtulerunt, quo suae erga Regem fidei atque animi fidem facerent. ¶Cithiteba. B Africanis in monte excelso exstructa, à praedicto oppido Occidentem versus decem ferè distat passuum milibus. Incolis ditissimis atque nobilibus ditissima: &quoniam apud hos quoque barnussum confici solet, hinc sit quòd magna semper hic reperias mercatorum multitudinem.