Latin
LIBER TERTIVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 97
Unproofread scanNot analysed yet
ab Atlante autem ad Oceanum vsque sexaginta circiter numerantur miliaria. Fuit ferè semper haec regio totius Africae caput: habuit namque op pida plus minus quadraginta, castella verò trecenta, quę incolas omnis generis Barbaros habuit. Anno Hegirae trecentesimo vigesimo tertio, à tri buto liberata fuit à quodam concionatore haeretico, Chemim Mennal filium vocabant. Hic populo Fessano nullum principi neque tributum neque honorem exhibendum persuasit, quòd homo esset plus satis iniquus: tum etiam se prophetam protessus est: quare mox non religionis modò, verùm etiam &totius Reipub. negotia sibi vsurpauit. Tandem bello contra Fessae regem moto (hic cum Zenetis bellum gerebat) eò res rediit, vt pacis leges hae fuerint inter illos sancitae, quòd hic Temesnam, ille verò Fessae sibi ditionem seruaret, neque post haec alter alteri quicquam noceret. Tenuit hic imperium annis circiter trigintaquiuque: post hunc verò eius successores annis ferè centum regno potiti sunt. Ast vbi losephus Ma roccum condidisset, conatus est &hunc in suam redigere ditionem. misit ergo doctores atque concionatores quamplurimos, qui hominem ab haeresi auocarent: atque, si modò fieri posset, sine armis illius se dederet imperio: quod vbi incolae animaduertunt, vnà cum praedicti concionatoris cognato in quadam vrbe (Anfa vocabant) consilium inierunt, vt legatos Marocci regis interficerent: quod tandem fecerunt.