Latin
LIBER TERTIVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 98
Unproofread scanNot analysed yet
post haec exercitu quinquaginta millium collecto, Maroccum eo animo suas traduxere copias, vt Luntinos cum prin cipe regno expellerent. Hoc vbi nuncium ad Iosephum allatum esset, dictu mirum, quantum inde conceperit animi moerorem. Expeditissimo igitur atque numerosissimo exercitu non hostium expectauit aduentum: quin agmen ex insperato Temesnam tertio duxit die, atque iam Ommirabili cum suis transmiserat, cùm Temesnitę huius perterriti copiis, Buragragum fluuium transmiferant, Fessamque omnes confugiebant. Rex autem adeò totam depopulatus est Temesnam, vt ne puellis quidem pepercerit, quin omnes gladio sublicere iusserit: Remansit huius exercitus per octo menses in ea regione, atque ciuitates omnes sic deleuit, vt exigua tantùm hodie illarum videre licet monumenta. Fessae verò rex vbi Temesnitas iam aduentare intellexisset, induciis cum Zenetis pactis, se cum ingenti exercitu in horum copias conuertit. Hos tandem ad Buragragum multa sam fame atque inedia fractos repperit, illisque vlterius progregiendi omnem facultatem ademit, quare praeruptos montes atque syluas adire coacti sunt. Postremò regiis copiis circumacti, nonnulli fluminis aquis submersi, alij ab excelsis rupibus praecipitati, reliqui ab hostibus miserè trucidati sunt sunt. Decem igitur mensium interuallo, adeò omnes Temesnitae deleti sunt, vt perpaucae admo dum relictę sint ab eo bello eius populi reliquiae. Luntunorum porrò Rex Iosephus posthaec Maroccum redijt suas copias reparaturus, quò Fessę Regem bello peteret. Temesnam autem habitatoribus vacuam, feris tantùm inhabitandam reliquit.