Latin
iv
Leo Africanus, De totius Africae descriptione iv
Unproofread scanNot analysed yet
admotus, atque aerario publico non sine summa laude atque gloria praefectus, dignissimus esse videbare, cui ceu Patrono aequißimo hanc nostram qualemcunque opellam piis votis dedicarem, idque cum propter innatum tuum erga literatos candorem, tum quòd exterarum &maxima ex parte nobis incognitarum regionum descriptiones, ei potißimum conuenire putauerim, cuius nomen in exteris etiam regionibus, vtpote in Orbe nouo, notißimum esset. Cùm ante menses aliquot in Ioannis Leonis Africae descriptionum rerumque in ea memorabilium libros, non lectu modò verùm &maxima laude dignißimos incidissem, non potui non seriò hominis summam hac in re mirari diligentiam. Imò mihi ingentem thesaurum inuenisse persuadebam, qui singulorum Regnorum, Regionum, Oppidorum Populorum, Montium, &Fluminum exactißimam haberem delineationem. Nam si Pythagoram aliquando propter vnam à se inuentam figuram Geometricam, centum boues diis sacrificasse constat, quantò magis ego gaudere debeo, qui de locis amplius sexcentis veteribus incognitis, nactus sim integram cognitionem? Re peritur quidem Africa, Ptolemaei tabulis Geographicis depicta, sed si quis cum hac conferre ve lit, maximam atque adeò potißimam partem, vt quae Oog quae per id tempus adhuc incognita esset, à Ptolemaeo caeterisque silentio praetermissam intelliget.