Latin
v
Leo Africanus, De totius Africae descriptione v
Unproofread scanNot analysed yet
Neque est quòd quisquam Authoris nostri vigilias ceu somnia vel figmenta criminetur: hic siquidem natione Granatensis, patria per Ferdinandum &Elisabeth Hispaniarum Reges expugnata in Barbariam profugiens, Fessae literis Arabicis operam dedit, quibus &libris à se editis clarus euasit. Deinde variis iactatus profectionibus praeter Asiam &Europae partem à se perlustratam, Africae Regiones, ac Prouincias, partim animi causa, partim legationem Principum gerens peragrauit, locorum distantias, nomina, situs, naturam, incolarum mores, &quae inuis memoranda occurrebant, sedulò annotans. Postremò à piratis ad insulam Zerbi captus, Romamque perductus, Leoni Pontifici eius nominis Decimo dono datus est: qui hominem Geographiae peritum, humanißime excepit, &celebre opus de Africae Topographia conscripsisse atque circumferre intelligens, amplißima pensione ditauit, tandemque ad Christi fidem pertractum, imposito illi in fonte Baptismatis nomine, Ioannem Leonem appellauit. Post haec Romae aliquot annis remansit, vbi Italicam linguam edoctus, conscriiij ptum Arabico idiomate opus, vertit: quod nunc Latinè versum sub tui nominis auspicio in lucem emitto.