Latin
LIBER PRIMVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione xlix
Unproofread scanNot analysed yet
Aduertendum autem est, quòd (vt volunt nostri Cosmographi) ea Nigritarum regio, per quam Nilus fluere dicitur, hoc est pars Occidentalis illa, quae ad Orientem vergit ad mare vsque Indicum, &quae in Septentrione aliqua sua ex parte mari rubro confinis est, id est, ea regio quae extra fretum Arabiae foelicis est, non sit Africae pars dicenda, idque multis rationibus, quae in longo hoc opere latius explicatae reperientur: Latini eam partem Aethiopiam vocant. Inde veniunt religiosi quidam fratres, qui faciem habent igne signatam, videnturque per totam ferè Europam, &Romae potissimùm. Habent illi Imperatorem quendam, quem Pretum loannem dicunt, atque maiorem illius regionis portionem Christiani incolunt. Est tamen &quidam Mahu meticus apud illos, qui multum etiam ditionis possidere dicitur. ¶Quatuor iam dictarum Africae partium diuisio. Arbaria in quatuor distinguitur regna, quoJrum primum est regnum Marocci, quod rur sum in septem diuiditur regiones, Heam, Su sam, Guzulam, Marocci terram, Duccalam, Hascoram, &Tedletem. Secundum regnum Fessa nuncupatur, quod sub se totidem regiones compreliendit, Temesne, Fessam regionem, Azgaram, Elabathiam, Erri fitim, Garetum, Elcaon. Tertium regnum Te leusinum dicitur, quod &tres habet regiones, monteis nempè, Tenetem, &Elgesairam. Quartum Barbariae regnum Tunetum appellatur, cui &aliae quatuor suppositae sunt regiones, Bugia, Constantina, Tripolis Barbarię, &Ezzaba, quae bona Numidiae pars est. Bugia assiduo semper vexata est bello, eò quòd aliquando fuerit sub rege Tuneti, nonnunquam etiam &sub rege Teleusini.