Latin
LIBER PRIMVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione l
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc certum, ad nostra vsque tempora regnum per se fuisse, idque donec à quodam Petro Nauarriensi, regis Hispaniarum Ferdinandi iussu, praecipua illius regionis vrbs capta fuit. ¶Numidiae partitio. AEC totius Africae ignobilissima pars est, hinc est quod nostri Cosmographi illi regni nomen denegârunt, eò quod huius habitationes longè admodum ab inuicem distent: quod ex eo facilè colliges. Tessetum, Numidiae vrbs domos habet circa quadringentas, estque ab omni habitatione (propter Libyae desertum) trecentis ferè miliaribus semota, quare non regnum esse dicendum complures sunt opinati. Narrabimus quaedam tamen de locis habitatis, sunt enim quaedam quae reliquis cum regionibu. conferri possunt, quemadmodum est Segelmessa, qui locus in ea N midiae parte est, quae Mauritaniae respondet: situs item Zebi qui Bugiae regnum respicit, &Biledulgerida regio, quae ad Tuneti regnum extenditur.