Latin
Lines 1.17-1.20
Leo of Naples, Liber Primus 1.17-20
Not analysed yet
11. Post paucos vero dies sedens Philippus solus parva atque mitis avis ascendit in gremium eius et generavit ovum. Cecidit de sinu eius in terram atque divium est; et exiit parvissimus serpens congiratusque est ovum. ; voluit introire in eum et, antequam ibi posuisset caput, defunctus est. Ubi hoc factum est, turbatus est Philippus et fecit venire ad se ariolum et recitavit id, quod viderat. Cui ille: 'Rex Philippe, nascetur tibi filius, qui debet regnare et circuire totum mundum subiugando omnes et, antequam revertatur in terram suam, in parvis annis morietur.'
12. Appropinquavit tempus parturiendi Olimpiadis, et coepit dolere uterus eius, fecitque venire ad se Nectanebum. Et cepit computare dicendo: 'Subleve te de sedio tuo paululum, Olimpiadis, quia hac [h]ora omnia elementa conturbat sol.' Et post paululum peperit Olimpiadis, et ubi puer cecidit in terram, statim facta sunt fulgura atque tonitrua seu terremotus.
13. Quod cum vidisset Philippus, dixit: 'O mulier, cogitavi in corde meo, ut nullomodo enutriretur iste infantulus, quia non est ex me conceptus. At tamen [quia] intelligo, quia a deo est conceptus, et in partu eius video mutari elementa, nutriatur in memoriam, quasi proprius sit meus filius et quasi sit ille, qui mortuus est mihi ex alia uxore, imponaturque ei nomen Alexander.' Haec dicens Philippus coeperunt nutrire sub omni diligentia infantulum.
Figura illius neque patri neque matri assimulatur, sed propriam figuram suam habet. Coma capitis eius sicut leo; oculi eius non similabantur ad alterum, sed unus est niger atque albus est alter. Dentes vero eius erant acuti, impetus vero illius sicut leo fervidus; et qualis debebat in posterum fieri, figura illius significabatur. In scolia itaque, ubi sedebat cum condiscipulis suis, pugnabat cum eis atque vicit eos.