Latin
Lines 1.11-1.16
Leo of Naples, Liber Primus 1.11-16
Not analysed yet
5. Haec dicens Nectanebus exiit continuo et abiit in desertum, atque evellens herbas et trituans ea tollens sucum fecitque incantationem Olimpiadis per somnium, ut veraciter videret in somno Ammonem deum concumbentem secum. Quod et factum est. Postquam surrexit ab ea, dixit illi: 'Mulier, concepisti in utero defensorem tuum.'
6. Mane autem facto cum surrexisset a lecto, fecit venire ad se Nectanebum, recitans illi somnium, quod viderat. At ille dixit: 'Omnia scio; faciamus aliquod arbitrium, quia aliud est somnium atque alium veritas. Iste deus quando veniet, figuram habebit draconis, postea humanam formam in mea similitudine.' Ad haec Olimpiadis: 'Bene dixisti, propheta. Recipe cubiculum, et ego, si viderio hoc veraciter, habebo te quasi patrem pueri.'
7. Ubi factum est hoc signum, cum surrexisset ab ea, percussit eam in utero dixitque illi: 'Haec conceptio sit victorialis et nullomodo subiugabitur.' Cum autem coepisset uterus eius intumescere, vocavit Nectanebum et dixit illi: 'Propheta, quid debet facere Philippus, si redierit?' Cui Nectanebus: 'Noli expavescere, ego ero in adiutorium tui.' Taliter suasa est Olimpiadis adulterando se ab homine quasi a deo.
8. Inter haec apprehendit avem marinam suadendo Philippum per somnium. Statim apparuit ei, quasi videret concumbere Ammonem deum cum Olimpiade ac dicere: 'Mulier, concepisti in utero defensorem tuum et de patre suo Philippo,' et quasi videret celata membra illius consuere atque signare aureo anulo. Ipse vero anulus habebat lapidem sculptum, caput leonis et claritatem solis atque gladium. Haec videns surrexit et convocavit ad se ariolum, qui interpretaretur somnium, quod viderat. Cui ariolus: 'Philippe, scias pro certo, quia concepit Olimpiadis non ab homine sed a deo. Caput namque leonis atque gladius talem intellectum habet, quia ille, qui nasci debet, pertinget usque ad orientem pugnando atque per gladium capiendo civitates.'
9. Inter haec autem pugnavit Philippus et vicit coepitque redire Macedoniam. Obviavit illi Olimpiadis et osculavit eum: intuitus est eam Philippus; dixit ei: 'Cui tu te tradidisti, Olimpiadis? Peccasti in quem? Non peccasti, quia vim sustinuisti a deo. Ego itaque totum hoc per somnium vidi; proinde inreprehensibilis esse videris.'
10. Quadam vero die epulabatur Philippus et letatus est valde. Nectanebus per artem magicam transfiguravit se in formam draconis et per medium triclinium, in quo comedebat Philippus, transiit atque sibilavit terribiliter, qui pavorem et turbationem inmisit in eos, qui conviv[a]e erant, et appropinquans ad Olimpiadem caput posuit in gremium eius et osculabatur eam. Vidensque illud Philippus dixit: 'Olimpiadis, tibi dico et vobis omnibus, qui mecum comeditis: hunc draconem vidi tunc, quando preliatus sum cum inimicos meos.'