Latin
Lines 1.52-1.54
Leo of Naples, Liber Primus 1.52-54
Not analysed yet
39. Hoc taliter scribendo vocavit apocrisarios, donavit illis cantram auream pariter et epistolam ac dimisit eos. Euntes vero missi cepit Alexander preparare se, ut iter caperet. Recepta itaque Darius epistola et relecta iratus est; direxit satrapis suis epistolam tali modo: 'Rex Darius Persarum satrapis meis. Audivimus itaque, quod filius Filippi Alexander Macedo elevatus est in stultitia et intravit in terram Asi[a]e, qu[a]e mea est, et depredavit eam. Quapropter precipio vobis, ut apprehendatis illum atque adducite illum mihi, sicut tam magnos et fortes viros decet et adiutores mei imperii, ut pueriliter flagellem illum et induam illum purpura et dirigam illum Olimpiadi matri suae in Macedonia, quia non decet ei pugnare, sed stare in provintia sua et ludere ut puer.'
Relegentes itaque satrap[a]e hanc epistolam rescripserunt ei epistolam tali modo: 'Regi Persarum Dario ego Primus et Antilochus satrapes gaudium. Sciat magnitudo vestra, quia ipsum puerum Alexandrum, quem dicitis, dissipasse provinciam nostram congregata multitudine hostium, et pugnavimus cum eo et terga vertimus ei et vix evasimus de manu illius. Nos qui(a) adiutores dicti sumus imperii, necesse est, ut queramus vestram salvationem. Quia dixistis illum induere purpura, sciatis, quia funditus dissipavit Tyriam.'
40. Cum autem legisset Darius hanc epistolam, supervenit ei alter nuntius, quod applicasset Alexander super fluvium, qui dicitur Straga. Iterum scripsit ei epistolam in hoc modo: 'Darius, rex Persarum, dirigo hoc Alexandro. In universo mundo laudatum est nomen Darii, quin immo etiam dii laudant nomen eius. Quomodo ausus es transire flumina et mare et montes et venire contra me? Hoc fuerat tibi magnum nomen, ut sine me tenuisses imperium Macedoniae; sed confortatus es et congregasti socio tuos et vadis pugnando et dissipando civitates. Melius fuerat tibi penitere de malis tuis, quae facis, antequam acciperes a me iniuriam, et absconse fecisses refugium ad me, qui sum dominus, ut non congreges multa mala super te. At tamen gloriari debes in hoc et penitere de malis tuis, quia fuisti dignus a me recipere epistolas.