Latin
Lines 1.55-1.57
Leo of Naples, Liber Primus 1.55-57
Not analysed yet
Verum tamen ut cognoscas, qualis et quanta est mea milicia, significabo illam tibi per hanc sementem papaveris, quam direxi. Vide itaque, quia, si hoc mensurare potueris, pro certo mensurabitur populus meus. Quod si hoc facere non potueris, revertere ad terram tuam et obliviscere, quod fecisti, et amplius non ascendat cor tuum talia facere.'
41. Cum autem venissent apocrisarii ad Alexandrum portantes illi epistolam et sementem papaveris, legit eam tetenditque manum suam et tulit ex ipsa semente mittens in os suum, mandens et dixit: 'Video, quia homines illius multi sunt, sed sicut hoc semen molles sunt.' Supervenerunt ei nuntii signficantes illi infirmitatem Olimpiadis matris suae. Quamvis hoc audisset, scripsit epistolam Dario regi continentem ita: 'Alexander rex Dario regi Persarum hoc dico. Plurimae epistolae advenerunt mihi, quae impellunt me, et volente nolente facio, quae dico. Noli cogitare, quod pro pavore atque dubio stultitiae vanae vestrae gloriae recedam de isto loco; pro certo scias, quia reversurus ero videre matrem meam non tantum, ut videam dulce pectus illius, quantum opto videre illam, quia est oppressa valida infirmitate. Sed tamen non post multum tempus rediero renovando me. Iterum dirigo tibi advicem sementis papaveris, quam nobis in mantico mandasti pro inmensurabili numero militiae vestrae, hoc piper, ut cognoscas, quia multitudine[m] papaveris sementis vi[n]cit fortitudo huius parvissimi piperis.' Scripta haec epistola vocavit Alexander apocrisarios Darii deditque illis epistolam et dimisit eos. Deinde coepit redire ad matrem suam.
Potentissimus vir, videlicet princeps miliciae Darii regis, sedebat tunc illo in tempore cum valida manu hostium super Arabiam. Movit se inde cum toto exercitu. Ex adversa parte stetit ante Alexandrum et coepit acriter pugnare cum eo, et inter se ex his et illis coeperunt mori. Et valde mane inchoatum est proelium et pugnatum est usque ad occasum solis. Et inter haec neque hi neque alii molles intenti sunt, sed fortiter pugnatum est per continuos tres dies et tam fortiter extitit ipsa pugna, qui obtenebratus est sol compatiendo tali homicidio, nolendo videre tantum sanguinem. Inter haec defecit Amonta, princeps miliciae exercitus Darii, et cum reliquis, qui ei superfuerunt, coepit fugere Persidam.