Latin
Lines 1.9-1.10
Leo of Naples, Liber Primus 1.9-10
Not analysed yet
4. Nectanebus autem manens in Macedonia Philippus (h)abiit in prelium. Post haec perrexit Nectanebus palatium et vidit pulchritudinem Olimpiadis; iaculatum est cor eius in concupiscentiam illius; tetendit manum suam salutans eam et dicens illi: 'Gaude, regina Macedonum,' dedignans illam appellari dominatricem. Ad haec dixit illi Olimpiadis: 'Gaude, benignissime magister. accede propius et sede.' Ubi autem sedit, interrogavit eum Olimpiadis: 'Verene est, inquit, quod Epiptius sis?' Respondit illi Nectanebus: 'Verbum pulchritudinis et regale dixisti. Sunt enim sapientes, qui etiam somnia interpretaverunt, signa solverunt, volatilia intellexerunt, secreta intelligentes atque manifesta divinantes, fatum nascentium dicentes. Ego itaque sensu subtilissimo de his omnibus notus factus sum sicut propheta atque divinator.' Haec dicens respexit eam sensu concupiscibili. Dixit itaque illi Olimpiadis: 'O propheta, quid cogitasti sic respiciendo me?' Nectanebus inquit: 'Recordatus sum pulcherrimam divinationem; etenim auditus sum a proximis diis, quia debeo intueri reginam.'
Proferens de sinu suo mirificam tabulam, quam interpretari nulla locutio poterit, mixtam ebeno atque eburneo seu auro et argento continentem in se circula. Primus circulus continebat intelligentias decem; secundus circulus habebat feras duodecim; medius circulus habebat solem et lunam. Post haec aperuit cantram eburneam, proferens ex ea septem lucidissimas stellas exploratrices horarum ex octo lapidibus artificatis, per quas composuit hominem. Dixitque illi Olimpiadis: 'Si vis, ut credam tibi, dic mihi annum et diem et horam nativitatis regis.' Ad haec Nectanebus cepit computare nativitatem regis et eiusdem reginae dicendo talia: 'O regina, quid vis audire?' At illa dixit: 'Dic mihi, quid debet fieri inter me et Philippum, quia dicitur, si reversurus fuerit ex prelio, eiciat me aliamque accipiat uxorem.' Cui ille: 'Falsidica sunt haec verba, non veridica; at tamen post aliquantum tempus factum erit.' Cui illa: 'Obsecro, ut dicas mihi omnem veritatem.' Respondit ille: 'Unus ex potentissimis diis concumbet tecum et adiuvabit te.' At ille dixit: 'Et quis est ille deus, qui concumbet mecum?' Nectanebus inquit: 'Ille est Ammon, qui largitur divicias in omnibus.' Dixitque illa: 'Et quam figuram habet?' Cui ille: 'Neque iuvenis neque vetulus, sed in media aetate consistit habens in fronte cornua [arietina], canos barbamque ornatam. Unde si tibi placet, esto perparata illi, quia in somnis videbis illum et in ipso somno concumbit tecum.' Dixitque illa: 'Et si hoc videro, non quomodo prophetam aut divinum, sed sicut deum adorabo te.'