Latin
1.1 to 1.4
Leo of Naples, Liber Tertius 1.1-4
Not analysed yet
LIBER TERTIUS 1. Et cum audisset, quod Porus, Indorum rex, venisset in adiutorium Darii regis, coepit ire contra eum in Indiam ambulans per spatiosam terram desertam, et transivit per flumina inaquosa et per colles cavernosos et fatigatus est una cum militibus suis, qui etiam omnes principes sui dicebant sic: 'Sufficit, quia venimus pugnando usque Persidam; subiugavimus autem Darium, qui antea censum tollebat Macedonibus. Quid deficiemus, querendo Indiam in locis, in quibus bestiae habitant, et obliviscimur terram nostram? Hic Alexander nihil aliud optat facere nisi ire perliando et subiugando sibi gentes. Nos dimittamus eum; ille eat, quo vult.' Audivit hoc Alexander, stetit dixitque omnibus: 'Separamini abinvicem, Perses in una parte, Macedones et Greci in alia.' Intuens autem Macedones et Grecos dixit: 'O commilitones mei Macedones et Greci, Pers(id)es isti contrarii sunt mihi et vobis. Si posuistis in cordibus vestris, ut contrairetis mihi, redite postergum et ite in patriam vestram. Tamen recordamini hoc, quia et istos solus vici et, ubicumque iero facere pugnam cum barbaris, superabo illos. Scitote interim, quia, quando consiliatus sum vos, confortat[a]e sunt animae vestrae, quando venimus pugnaturi in campo. Numquid non steti ego solus ante omnes et solus pro omnibus pugnavi? Numquid non ego solus pro salvatione vestra et totius patriae nostrae abii missus ad Darium regem et tradidi me in multis periculis? Quod ergo si vultis pergere soli Macedoniam, pergite, quia ego vobiscum non venio, ut cognoscatis, quia nihil valet facere milicia absque consilio regis.' Haec dicente Alexandro erubescentes milites postulaverunt veniam dicentes: 'Amodo vita nostra in vestris manibus sit posita; quodcumque vis facere, fac.' 2. Et post aliquantos dies venerunt in finibus Indi[a]e et obviaverunt ei missi deferentes ei epistolam a rege Poro continentem ita: 'Indorum rex Porus latroni Alexandro, qui latrocinando optinet civitates, precipio: Cum sis mortalis homo, quod prevales deo facere? Quod anxias persequendo homines, qui digni fuerunt sustinere angustiam? Cum mollibus hominibus et qui nullam habuerunt virtutem, pugnasti et, quia vicisti eos, speras te esse victorem omnibus hominibus. Victorialis et ego sum, et non solum homines obaudiunt mihi, sed etiam dii. Venit aliquando Dionisius, qui dicitur, diffamatus pugnaturus in India, sed terga vertit ante illos et fugit, quia sustinere virtutem Indorum non potuit. Quapropter antequam tupitudo tibi eveniat, dabo tibi consilium et precipio, ut festinanter revertaris terram tuam, quia, antequam Xerses fuisset, nobis dabant Macedones censum. Sed quemadmodum inutilis terra et placabilia esse videntur, dedignavimus illam. Omnis itaque homo plus desiderat amplam causam quam parvam. Ecce [tertio] te contestor, ut revertaris et, ubi dominationem habere non poteris, desiderium ibi non habeas.'