Latin
1.5 to 1.7
Leo of Naples, Liber Tertius 1.5-7
Not analysed yet
Pervenit haec epistola Alexandro; relegit eam coram omnibus et dixit: 'Viri commilitones, fortem animum vestrum non conturbent iterum Pori regis epistolae. Recordamini verba epistolarum Darii regis, quomodo superbe et cum audatia locutus est. Veritatem dico vobis, quia omnes barbari communem sensum habent; adsimilati sunt bestiis videlicet tigri, pardo et ceteris aliis; bestiae itaque confidentes in agresti virtute sua habent exinde audaciam et raro occiduntur ab hominibus.' Haec loquente Alexandro scripsit epistolam tali modo: 'Rex Alexander Poro regi gaudium. Acuisti sensum nostrum et prebuisti nobis audatiam, qualiter pugnaremus contra vos. Dixisti iterum, quia in Macedonia nihil boni inveniretur, sed neque esset fertilis terra et omni bono atque dulcedine efflueret India. Proinde toto mentis conamine pugnamus, ut acquiramus ea. Quia dixisti, ut omnis homo plus diligeret amplam causam quam parvam, nos, qui parvi sumus, ad magnitudinem vestri culminis venire optamus, quam Greci non habent. Quod autem dicebat vestra epistola, quod non solum hominibus, sed etiam diis existeres imperator, ego ita pugnaturus venio quasi cum homine et barbaro et qui se multum extollit et non quasi cum deo, quia arma unius dei totus mundus sufferre non poterit, et non sine causa, quia, si elementa huius a�ris, videlicet tonitrua et fulgura et plenitudo aquarum, sustinere non potuerunt indignationem deorum, quanto magis homines? Quin immo scias, quia stuta elatio tua me non conturbat.' 3. Relegit hanc epistolam Porus et iratus est congregataque multitudine militum suorum atque elefantos multos, cum quibus Indi pugnare soliti erant, exierunt illis obviam. Videntes Macedones atque Perses, qui cum Alexandro erant, preparationem atque multitudinem Indorum expavescentes turbati sunt non tantum plenitudinem hominum quantum ferarum. Ferebat enim secum Alexander statuas aereas et sapienter cogitans mittens eas in ignem, ut calefierent, faciensque receptaculum ferreum ignium, ut sustineret eas et portaret ante elefantos. Videntes autem elefanti cogitaverunt esse homines, tendentes rostra sua secundum consuetudinem, ut caperent eos, prenimio calore incensi sunt, redeuntes retro moriebantur. Aliae vero exturbatae nullomodo pergebant pugnaturi super homines. Videns autem Porus, quod de feris factum est, turbatus est valde. Perses vero impetum facientes super Indos cum sagittis et lanceis fugaverunt eos, quamvis ex his et illis maxima strages hominum facta fuisset. Videns autem Alexander iratus est, sedens caballum Bucefalon ingessus est pugnam, proeliavit fortiter, quin etiam adiuvans eum non modice ipse caballus. Et per continuos viginti dies pugnabant inter se.