Latin
1.28 to 1.30
Leo of Naples, Liber Tertius 1.28-30
Not analysed yet
19. Inter missos suos direxit peritissimum pictorem, ut diligenter consideraret et depingeret figuram illius atque adduceret eam illi. Quod et factum est. Unus ex filiis Candacis regin[a]e, cui nomen Candaulis, cum paucis equitibus abii ad tabernaculum Alexandri. Custodes autem, qui vigilabant super exercitum, apprehenderunt eum atque portaverunt illum Ptolomeo, qui secundus erat ab Alexandro. Cui Ptolomeus: 'Quis es tu?' Et ille: 'Filius Candacis regin[a]e sum.' At ille: 'Quare huc venisti?' 'Exivi cum uxore mea exercere me cum paucis equitibus. Rex Bebrecorum sciendo pulcritudinem uxoris meae venit super me cum valida manu, tulit mihi uxorem meam; etiam, quia volui defendere me, occidit plures milites meos.' Cui Ptolomeus: 'Expecta.' Interim exiliens de tabernaculo suo abiit ad tabernaculum regis, in quo dormiebat, excitans eum, referens illi omnia, quae audierat ab ipso iuvene. Quo audito surrexit tollens diadema capitis sui, coronavit Ptolomeum, cui et dixit: 'Revertere tabernaculum tuum, et sed in solio regali et dic: 'Ego sum Alexander rex' et praecipe homini tuo, ut faciat venire ad te quasi Antigonum hominem tuum, et veniad ad me et adducat me ante te quasi hominem tuum. Et dum venio ante te, recita mihi omnia ante ipsum iuvenem, quaecumque tibi dixit, et interroga me sub persona Antigoni(s) ut dem tibi consilium ,quid exinde facere debeas.' Et ita factum est. Cui Alexander astante Candauli dixit: 'Domine, precipe mihi, et ego pergo hora noctis et supervenio ipsam civitatem ac succendam eam igni et facio, ut per vim reddant uxorem eius.' 20. Et statim adoravit eum Candaulis et dixit: 'O sapientissime Antigone, optimum fuerat, ut tu fuisses res Alexander et non fuisses subiectus illi.' Quod et factum est: abiit hora noctis silentio et succendit ipsam civitatem igni. Evigilantes autem homines ipsius civitatis clamaverunt dicentes: 'Quid est hoc?' At illi dixerunt: 'Candaulis est cum plurimo hoste, ut reddatur uxor eius. Sin alias, moriemini omnes per ignem.' Irruentes autem homines ipsius civitatis fregentes portas palatii abstrahentes inde uxorem Candaulis reddiderunt eam illi. Volvens se Alexandro dixit: 'Mi karissime Antigone, crede mihi atque promitto tibi et rogo te, ut venias mecum ad matrem meam, quatenus reddat tibi dignum meritum et offerat tibi dona regalia.' Gaudens Alexander dixit: 'Eamus ad Alexandrum et postula me ab illo et ego venio tecum.' Significavit hoc antea Ptolomeo, et tunc abiit Candaulis et petiit eum ab illo. Accepta licentia abiit cum eo.