Latin
1.31 to 1.33
Leo of Naples, Liber Tertius 1.31-33
Not analysed yet
21. Cum autem issent per viam et vidisset Alexander altos montes pertingere usque ad nubes, miratus est. Viditque excelsas arbores portantes poma grandia ut cedrus habentes et botros uvae magnos valde, quales portare non potuerat unus homo. Vidit et nuces sicut pepones. Erant et dracones in ipsis arboribus et scimiae multae. Et post paucos dies venimus in civitatem Candacis reginae. 22. Exiit ad nos foras portans auream coronam, longa atque pulcra nimis. Visum est Alexandro, quod quasi matrem suam vidisset. Palatium vero eius erat optimum, et fulgebat tectum ipsius palatii, quasi aureum esset. Lectisternia eius erant ornata ex purissimo aero; fialae erant ibi ex lapidibus preciosis, sed elefantinas mensas vidimus ibi; triclinia vero ipsius palatii erant constructa ex lapide oni[c]hino; columnae ipsius palacii erant ex ebeno. Falcatos currus ibi vidimus sculptos in lapide porfiretico apparentes nobis, quasi currerent. Vidimus ibi et elefantos sculptos in eadem petra quasi conculcantes homines cum pedibus suis. Suptus ipsum palacium currebat fluvius habens claritatem aquae quasi auro. Vidi hoc et miratus sum. Illo namque die comedi cum fratribus Candaulis. Alio namque die apprehendit me Candacis regina per manum introducens me in cubiculum, quod erat constructum ex lapidibus habentes aureum colorem; lucebatque intus, quasi sol refulsisset ibi. Vidi et ibi triclinium ex lignis asiptis, qui non incenduntur ab igne. Vidi ibi et aliud cubiculum constructum super ligna maxima cum rotis et trahebant eum viginti elefanti. Dixique regin[a]e: 'Ist[a]e caus[a]e dign[a]e fuerant ammirari, si apud Grecos fuissent.' Irata est regina et dixit: 'Veritatem dicis, Alexander.' Qui ubi audivit nomen suum, expavit. Cui illa: 'Quare mutata est facies tua, quia vocavi te Alexandrum?' Cui ille: 'Domina, Antigonus nomen est mihi, non Alexander.' At illa: 'Ego ostendo tibi, quomodo Alexander es.' Introduxitque eum cubiculum suum et monstravit illi imaginem suam et dixit: 'Agnoscis hanc imaginem?' Cepit pallescere et contremiscere Alexander. Et illa: 'Quare mutatus est color tuus et expavescis, destructor tocius Persid[a]e, destructor et Indi[a]e, superans Indos atque Parthos? Modo sine militibus, sine aliquo conflictu cecidisti in manu regin[a]e Candacis. Unde scias, Alexander, quia nullomodo debet elevari cor hominis in elatione, qualiacumque sequantur eum prospera, et ne cogitet in corde suo, quod non inveniad alium hominem fortiorem sibi, qui eum super(h)abundet.'