Latin
1.34 to 1.36
Leo of Naples, Liber Tertius 1.34-36
Not analysed yet
In hoc cepi stridere dentibus et tornavi me in aliam partem. At illa: 'Cur irasceris et quare conturbatus es? Quid nunc facere poterit imperialis gloria tua?' Et ille: 'Irascor, quia non habeo gladium.' Dixit et illa: 'Si habuisses gladium, quid facere potueras?' Et Alexander: 'Quia traditus sum per meam voluntatem, primum occidam te, postea memet ipsum.' Cui illa: 'Et hoc, quod dixisti, sicut sapiens imperator dixisti. Sed tamen, ne contristeris, quia, sicut tu adiuvasti et liberasti uxorem filii mei de manibus inimicorum suorum, sic et ego eruo et liberabo te de manibus barbarorum, ut non occidaris, quia, si notum fuerit illis de adventu tuo, occidunt te, quomodo tu occidisti Porum, Indorum regem, quia et uxor iunioris filii mei filia Pori est.' 23. Et exiit foras iterum tenens me per manum et dixit filiis suis: 'O fili Candauli et tu, o filia Marpissa, demus aliquod bonum huic misso Alexandri.' Respondens alius filius eius, Carator, dixit: 'O mater, verum, quia Alexander direxit abstrahens uxorem fratris mei de manibus inimicorum et reddidit eam illi; set uxor mea compellit me hunc occidere Antigonum pro Alexandro, quia occidit Porum, patrem eius, ut recipiat pro eo dolorem Alexander.' Candacis dixit: 'Quod nomen acquirimus, si hunc occiderimus?' Ad hec respondit Candaulis: 'Me iste salvavit et uxorem meam mihi reddidit; salvum eum adduxi usque huc salvumque restituo usque ad locum suum.' Cui Carator: 'Quid est hoc, quod dicis? Modo in isto loco moriemur ambo?' Et Candaulis: 'Ego nolo hoc; quod si tu vis, paratus sum.' Videns autem Candacis, quia volebant se occidere filii sui, angustiata est. Apprehendit me portansque secreto dixit: 'Alexander, non ostendis in hoc aliquam sapientiam, ut non occidantur pro te filii mei?' Cui Alexander: 'Dimitte me ire loqui cum eis.' At illa dimisit eum. Abiitque et dixit: 'Carator, si me occidis hic, habet Alexander rex multos missos meliores mei. Si vultis, ut tradam vobis ipsum inimicum vestrum, date mihi, quod postulo, et iuro vobis, quia hic in palacio vestro adduco Alexandrum.' Pacificati sunt inter se fratres et crediderunt hoc atque promiserunt ei per singulos facturos mihi dona. Vocavit me iterum Candacis regina occulte et dixit: 'Beata fuissem ego, si cotidie potuissem te habere prae oculis quasi unum ex filiis meis, ut vicissem omnes inimicos meos.' Quando autem dimiserunt me ire, fecerunt mihi dona regalia et coronam ex precioso lapide adamantino seu et broniam et stellatam clamidem.